Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 440

Previous Number Next Number See English 

440. (Vers. 11.) "Et habebant super se regem Angelum abyssi, nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon," significat quod in Inferno satanico sint, qui in falsis ex concupiscentiis sunt, et per totalem falsificationem Verbi perdiderunt Ecclesiam. - Per "regem angelum abyssi" non significatur aliquis angelus rex ibi, sed falsum ibi regnans; per "regem" enim in genuino sensu significatur qui in veris ex affectione boni est, et abstracte ipsum illud verum (n. 20), et inde in opposito sensu per "regem" significatur qui in falsis ex concupiscentia mali est, et abstracte ipsum illud falsum; per "abyssum" significatur Infernum satanicum, ubi illi (n. 387, 421{1}); per "nomen" significatur quale status (n. 81, 122, 165). "Abaddon" in lingua Hebraea est Perdens et Perditor, simile "Apollyon" in lingua Graeca, et hoc est falsum in extremis, quod per totalem falsificationem Verbi perdiderat Ecclesiam. Per "Abaddon" in textu Hebraeo significatur Perditio in his locis:

"Veritas Tua in Perditione" (Psalm. lxxxviii. 12 (B.A. 11));

"Nudum Infernum coram illo, et non operimentum Perditioni" (Hiob xxvi. 6);

"Nam{2} ignis usque ad Perditionem devorabit" (Hiob xxxi. 12);

"Perditio et mors dicunt" (Hiob xxviii. 22{3}). Alioquin vocatur Infernum et Diabolus "Perditio" et "Perditor" (Esaj. liv. 16; Ezech. v. 16; cap ix 1; Exod. xii. 13), sed alia voce. @1 421 pro "428"$ @2 Nam pro "Num"$ @3 22 pro "12"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church