450. "Habentes thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos," significat argumentationes illorum imaginarias et visionarias ex amore infernali et propria intelligentia, et ex concupiscentiis inde. - Per "thoraces" significantur argumentationes, ex quibus pro sola fide pugnant (n. 436); per "ignem" significatur amor caelestis, et in opposito sensu amor infernalis (n. 452, 468, 494{1}); per "hyacinthinum" significatur intelligentia ex amore spirituali, et in opposito sensu intelligentia ex amore infernali, quae est propria intelligentia, de quo infra; et per "sulphur" significatur concupiscentia ex amore illo per intelligentiam propriam (n. 452); ex his sequitur quod per "thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos" talia significentur. Causa quod argumentationes illorum pro sola fide ita describantur, est quia omnes illi qui credunt Se justificari, hoc est, absolvi a peccatis, per solam fidem, nusquam cogitant de paenitentia; et homo impaenitens est in meris peccatis, et omnia peccata derivantur et inde trahunt ex amore infernali, propria intelligentia, et ex concupiscentiis inde; et illi qui in his sunt, non modo agunt ex illis, sed etiam loquuntur, imo cogitant et volunt, proinde ratiocinantur et argumentantur ex illis; sunt illa homo illorum, quia sunt vita illorum, sed homo diabolus, et vita ejus quae est vita infernalis. Verum enim vero illi qui moralem vitam solum propter se et mundum vivunt, hoc non sciunt; causa est, quia interiora illorum talia sunt, exteriora autem similia exterioribus illorum qui vitam Christianam vivunt; at sciant, quod unus quisque dum moritur, in interiora sua veniat, quia fit spiritus, et ille est internus homo; et tunc interiora accomodant sibi exteriora, et fiunt similia; quare moralia vitae illorum in mundo fiunt tunc sicut squamae piscium quae absterguntur: aliter prorsus cum illis qui praecepta moralis vitae Divina faciunt, et tunc quoque civilia quia sunt amoris erga proximum. Quod "hyacinthinum" significet intelligentiam ex affectione amoris spiritualis, est quia color ille trahit ex rubro ignis et ex candido lucis; et per "ignem" significatur amor, et per "lucem" intelligentia; haec intelligentia significatur per Hyacinthinum in tegumentis et velis Tabernaculi (Exod. xxvi. 31, 16; cap. xxvii. 16);
In Ephodo Aharonis (Exod. xxviii. 6, 15);
Per pannum Hyacinthini positum super Arca, Mensa, Candelabro et Altari, cum proficiscebantur (Num. iv. 6, 7, 9, 51, 12);
Per filium Hyacinthini super alis vestium (Num. xv. 38, 39);
Et per Hyacinthinum (Ezech. xxvii. 7, 24). Intelligentia autem ex affectione amoris infernalis significatur per "hyacinthinum" apud Ezechielem:
Ohola seu Samaria "scortata est, et dilexit amasios Assyrios propinquos, vestitos Hyacinthino, equites equitantes equis" (xxiii. 4-6);
describitur sic Ecclesia, quae per ratiocinia ex propria intelligentia falsificaverat vera Verbi. Et apud Jeremiam:
"Infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum est; argentum extensum ex Tharschisho adfertur, opus fabri et manuum conflatoris; Hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota" (x. 8, 9);
"opus fabri et manuum conflatoris," ac "opus sapientum tota," significant ibi, quod illa ex propria intelligentia. @1 468, 494 pro "465, 495"$