Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 451

Previous Number Next Number See English 

451. "Et capita equorum sicut capita leonum;" significat phantasias de sola fide tanquam in potentia. - Per "capita" significantur imaginaria et visionaria de sola fide apud illos de quibus hic agitur, quae una voce vocantur phantasiae; per "equos" significantur ratiocinia interiorum mentis illorum, quae talia sunt (n. 449); per "leones" significatur potentia (n. 241); quod sit potentia ex fallaciis, est quia sensuales sunt, et sensuales ratiocinantur ex fallaciis, per quas persuadent et captant (n. 424). Quod argumentationes illorum pro sola fide sint imaginariae et visionariae, quisque qui aliquantum elevat mentem potest videre; quid fides actu et fides statu, secundum illorum ideam, nisi visionaria; quis ex illis scit aliquid de fide actu, et quid facit fides in statu, cum nihil boni ingreditur ab homine in fidem actu: quid remissio peccatorum et inde salvatio momentanea, nisi cogitationis visionariae; quod sit "prester volans" in Ecclesia, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 340); quid reputatio immunitatis, meriti, justitiae, sanctitatis ex imputatione, nisi visionaria; videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 18). Quid Divina operatio in internis absque cooperatione hominis in externis sicut ab illo; separare enim internum ab externo ut non sit conjunctio, est mere visionarium, videatur infra (n. 606). Tale visionarium est fides separata a charitate; charitas enim in operibus est fidei continens et firmamentum, est ejus humus et terra, tum essentia et vita; verbo fides ex charitate est homo, fides autem absque charitate est larva, et est ens imaginativum rationis, simile bullae aqueae volanti in aere. Sed forte quis dicturus est, si removes Intellectum a fide, non visurus es visionaria; at sciat, quod qui potest removere intellectum a fide, potest etiam cuivis religioso obtrudere mille visionaria, ut factum est a saeculis retro a Romano Catholicis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church