Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 462

Previous Number Next Number See English 

462. Quoniam nescitur hodie quid per "incantationes" intelligitur, dicetur paucis. "Incantationes" mox supra dicuntur loco octavi praecepti illi Decalogo, "Non false testaberis;" nam tria reliqua, quae sunt "homicidia," "scortationes" et "furta," ibi nominata sunt: per "falsum testari" significatur in naturali Sensu falsum testem agere, mentiri et diffamare; et in spirituali Sensu, confirmare et persuadere quod falsum sit verum et quod malum sit bonum: ex quo patet, quod per "incantare" significetur persuadere falsum, et sic destruere verum. Incantationes fuerunt apud antiquos in usu, et fiebant tribus modis: -

Primo, Quod tenerent alterius auditum et sic mentem continenter in verbis et dictis suis, non relaxando aliquid de illis, simul tunc aspirando et inspirando cogitationem conjunctam cum affectione per halitum in sono loquelae, ex quo audiens non potuit cogitare aliquid ex se ita falsarii infundebant falsa sua cum violentia. Secundo, Quod infunderent persuasivum; quod factum est per detentionem mentis ab omni contrario, ac intensionem ejus in sola idea dictorum a se; inde sphaera spiritualis mentis ejus dispulit sphaeram spiritualem mentis alterius, et suffocavit illam; hoc erat fascinum spirituale, quo magi olim utebantur, et vocabatur vincire et ligare intellectum: hoc genus incantationis erat solius spiritus seu cogitationis, prius autem erat quoque oris seu sermonis. Tertio, Quod audiens teneret mentem suam in sua opinione tam fixe, ut paene occluderet aures suas ad audiendum aliquid a loquente; quod factum est per retentionem spiritus oris, et quandoque per tacitam mussitationem, et sic per continentem negationem sententiae adversarii sui: hoc genus incantationum erat audientium alios, duo autem priora erant loquentium ad alios. Haec tria genera incantationum fuerunt apud antiquos, et adhuc sunt apud spiritus infernales; apud homines autem in mundo est modo tertium genus residuum, apud illos qui falsa religionis ex fastu propriae intelligentia apud se confirmaverunt; hi enim, dum audiunt contraria non admittunt illa propius in cogitationem suam quam ad contactum, et tunc ex interiori sinu mentis suae emittunt sicut ignem qui consumit illa, de quo alter non aliquid scit nisi per auguria ex facie et sono in responso, Si incantator ignem illum, hoc est, iram fastus sui non simulatione coercet. Haec incantatio facit hodie ut vera non acceptentur, et apud multos quod non intelligantur. Quod antiquis temporibus plures artes magicae fuerint, et inter illas incantationes, patet apud Mosen:

"Quando veneris in terram, non disces facere juxta abominationes gentium illarum; non invenietur in te qui tradat filium suum aut filiam suam per ignem, Praestigiator per praestigias. Divinator ac Hariolans, et Veneficus, et incantator incantationis, et interrogans Pythonem, et Augurans, et Quaerens mortuos: nam abominatio Jehovae omnia illa" (Deutr. xviii. 9-11). Persuasio falsi et sic destructio veri per "incantationes" significantur in his locis:

"Sapientia tua et scientia tua seduxit te: ex eo veniet super te malum; persta in Incantationibus tuis, et in multitudine Praestigiarum tuarum (Esaj. xlvii. 10-12);

"Ex Incantatione Babylonis seductae sunt omnes gentes" (Apoc. xviii. 23);

"Foris stabunt Canes, Incantatores, Scortatores, Homicidae" (Apoc. xxii. 15);

Jehoramus dixit ad Jehu, "Num pax; (qui) dixit, (Quid pax,) usque ad scortationes Isabelis matris, et incantationes ejus multas" (2 Reg. ix. 22);

per "scortationes" ejus significantur falsificationes (n. 134) et per "incantationes ejus," destructiones veri per persuasiones falsi. Quod vicissim "incantatio" significet rejectionem falsi per vera, quae etiam fiebat tacite cogitando et mussitando ex zelo veri contra falsum, patet ex his:

Jehovah removebit ex Sione "fortem, virum belli, consiliarium, doctum Mussitationis, peritum Incantationis" (Esaj. iii. 1-3):

"Venenum illorum sicut venenum aspidis surdae: obturat aurem suam ut non audiat vocem Mussitantium, Incantatoris incantationum sapientis" (Psalm. lviii. 5, 6 (B.A. 4, 5));

"Ecce Ego mitto in vos serpentes basiliscos, contra quos non Incantatio" (Jerem. viii. 17);

"In angustia quaesiverunt Te, clamaverunt Mussitatione" (Esaj. xxvi. 16)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church