Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 463

Previous Number Next Number See English 

463. His adjiciam hoc MEMORABILE: -

Prospexi ad oram maritimam in mundo spirituali, et vidi ibi magnificum Navale.   Accessi et introspexi, et ecce ibi navigia magna et parva, et in illis merces omnis generis, et super transtris pueri et puellae distribuentes volentibus. Et dixerunt, "Exspectamus videre pulchras nostras Testudines (skoldpadda), quae jamjam e mari ad nos exsurgent." Et ecce vidi Testudines magnas et parvas, super quarum conchis et squamis sedebant Testudines infantes, quae spectabant ad insulas circum. Testudines patres habebant bina capita, unum magnum, circumductum concha simili conchae corporis illarum, unde rutilabant; et alterum parvum, quale est testudinibus, quod retrahebant in anteriora corporis, et quoque insertabant modo inconspicuo capiti majori. Sed tenebam oculos in magno capite rutilo, et vidi quod hoc haberet faciem sicut homo, et loqueretur cum pueris et puellis super transtris, et lamberet manus eorum; et tunc pueri et puellae palpabant illos, et dabant illis edulia et opipara, et quoque pretiosa, ut holosericum ad vestes, lignum thyinum ad tabulas, purpuram ad decorationes, et coccinum ad infucationes. His visis, desiderabam scire quid illa repraesentabant, quia novi quod omnia quae in Mundo spirituum apparent, sint correspondentiae, et repraesentant aliquod spirituale delabens e Caelo. Et tunc loquebantur mecum e Caelo, et dicebant, "Nosti ipse quid repraesentat navale, tum quid navigia, et quid pueri et puellae super transtris, sed non scis quid Testudines." Et dixerunt, "Testudines repraesentant illos e Clero ibi, qui prorsus separant fidem a charitate et ejus bonis operibus, affirmantes apud se quod plane non sit aliqua conjunctio, sed quod Spiritus Sanctus per fidem in Deum Patrem propter meritum Filii, intret apud hominem, ac purificet interiora ejus usque ad propriam voluntatem ejus, ex qua faciunt sicut planum ovale; et quod cum operatio Spiritus Sancti ad illud planum appropinquat, a parte ejus sinistra circum id deflectat se, et prorsus illud non tangat: et quod ita pars interior seu superior ingenii hominis sit pro Deo, et quod pars exterior seu inferior sit pro homine; et quod sic non appareat coram Deo aliquid quod homo facit, neque bonum neque malum; non bonum quia hoc est meritorium, et non malum quia hoc est malum; quoniam si illa apparerent coram Deo homo ex utroque periret: et quia ita est, quod liceat homini velle, cogitare, loqui, et facere quicquid lubet, modo caveat sibi pro mundo. Quaesivi num etiam asserant, quod liceat cogitare de Deo quod non omnipraesens et omnisciens sit. Dixerunt e Caelo, quod (hoc) "Quoque illis liceat, quia Deus apud illum, qui semel purificatus et sic justificatus est, non videt ad aliquid cogitationis et voluntatis ejus, et quod usque retineat in sinu interiori aut regione superiore mentis seu ingenii fidem quam in Actu ejus acceperat, et quod ille Actus quandoque possit redire, homine nesciente. Haec sunt quae repraesentat caput parvum, quod in anteriora corporis intrahunt, et occultant, et quoque insertant capiti magno, dum loquuntur cum Laicis; nam ex parvo capite non loquuntur cum illis, sed ex magno, quod antrorsum apparet sicut facie humana praeditum; et loquuntur cum illis ex Verbo, de amore, de charitate, de bonis operibus de praeceptis Decalogi. de paenitentia, et ex Verbo desumunt paene omnia quae ibi sunt de illis: sed tunc insertant caput parvum in magnum, ex quo intus apud se intelligunt, quod omnia illa non facienda sint propter Deum, Caelum, et Salutem, sed modo propter bonum publicum et privatum: verum quia loquuntur de illis ex Verbo, imprimis de Evangelio. Operatione Spiritus Sancti et Salvatione, suaviter et eleganter, ideo apparent coram auditoribus sicut homines pulchri, et prae reliquis in universo terrarum orbe sapientes; quare etiam vidisti, quod data illis essent a pueris et puellis sedentibus super transtris navigiorum opipara et pretiosa. Hi ergo sunt, quos repraesentatos vidisti ut Testudines. In mundo tuo parvum dignoscuntur ab aliis; solum per id, quod credant se omnibus sapientiores esse, ac rideant alios, imprimis socios quos dicunt non sapientes esse sicut illi, quos aspernantur; sigillum quoddam secum in Veste ferunt, ex quo se faciunt a illis internosci." Dixit loquens cum me, "Non dicam tibi quid sentiunt de caeteris rebus fidei, ut quid de Electione, de Libero Arbitrio, de Baptismo, de Sacra Caena, quae sunt talia quae non evulgant, sed nos in Caelo scimus. Verum quia tales sunt in mundo, et post mortem non licet alicui loqui aliter quam cogitat, ideo quia tunc non possunt aliter quam loqui ex insaniis cogitationum suarum, reputantur ut insani, ac ejiciuntur e societatibus, et tandem demittuntur in puteum abyssi, et fiunt spiritus corporei, et apparent sicut mumia; callus enim inductus est interioribus mentis eorum, quia in mundo etiam interposuerunt sepem. Societas infernalis ex illis est in confinio ad societatem infernalem ex Machiavellistis, ac intrant quandoque ab una in alteram, et vocant se sodales; sed exeunt quia diversitas est, ex eo, quod aliquod religiosum de fide Actu apud illos fuerit, sed non aliquod apud Machiavellistas." Postquam vidi illos ejectos ex societatibus, et collectos ut dejicerentur; visum est navigium in aere cum septem velis volans, et inibi naucleros et nautas indutos veste purpurea, habentes super pileis magnificas laurus, clamantes, "En nos in Caelo; sumus doctores purpurati, et prae omnibus laureati, quia sumus Capita sapientum ex omni Clero in Europa. Miratus sum quid hoc: et dictum est mihi, quod essent imagines fastus, ac cogitationes ideales, quae vocantur phantasiae, ex illis qui prius Visi sunt ut Testudines, et nunc ut insani ejecti e societatibus, ac in unum collecti, ac starent simul in uno loco. Et tunc desiderabam loqui cum illis, et accessi ad locum ubi stabant, ac salutabam illos, et dicebam, "Estis vos qui separavistis Interna hominum ab Externis illorum, ac operationem Spiritus Sancti sicut in fide a cooperatione Ejus cum homine sicut extra fidem, et sic separavistis Deum ab homine. Annon vos ita non modo removistis ipsam charitatem et ejus opera a fide, sicut multi alii doctores e Clero, sed etiam ipsam fidem quoad manifestationem ejus coram Deo ab homine. Sed quaeso, num velitis ut de illa re loquar vobiscum ex ratione, vel num ex Scriptura Sacra." Dixerunt, "Loquere primum ex ratione." Et locutus sum, dicens, "Quomodo potest Internum et Externum apud hominem separari. Quis non ex communi perceptione videt, aut videre potest, quod omnia Interiora hominis pergant et continuentur in Exteriora et usque in Extrema ejus, ut efficiant effectus suos, ac operentur opera sua. Suntne Interna propter Externa, ut desinant in illa, et subsistant in illis, et sic existant, vix aliter quam sicut columna super stylobata sua; potestis videre, quod si non continuatio foret, et sic conjunctio, Extrema dissolverentur, ac diffluerent sicut bullae in aere. Quis negare potest, quin interiores operationes Dei apud homines sint myriades myriadum, de quibus homo nihil scit; et quid juvat illa scire, modo sciat Extrema, in quibus cum sua cogitatione et voluntate cum Deo simul est. Sed hoc illustrabitur per exemplum. Num scit homo interiores operationes loquelae suae, ut quomodo pulmo attrahit aerem, et illo implet vesiculas, bronchias et lobos; quomodo illum aerem omittit in tracheam, et ibi vertit illum in sonum; quomodo sonus ille in glottide ope laryngis modificatur, et quomodo lingua dein articulat illum, et labia articulationem complent, ut fiat loquela. Nonne omnes illae interiores operationes, de quibus homo nihil scit, sunt propter Extremum, ut homo possit loqui. Remove aut separa unum ex Internis illis a suo continuo cum Extremis, num homo potuisset loqui plus quam stipes. Sit adhuc exemplum. Binae Manus sunt ultima hominis. Numne Interiora, quae illuc continuantur, sunt a capite per cervicem, tum per pectus, scapulas, brachia, et ulnas: suntque innumeri musculares textus, innumerae phalanges fibrarum motricium, in numeri manipuli nervorum et vasorum sanguineorum, ac plures ginglymi ossium cum suis membranis et ligamentis; num homo de illis aliquid scit, et tamen operantur manus ejus ex omnibus illis. Suppone quod Interiora illa circa poplitem manus se sinistrorsum deflecterent, et non intrarent; annon manus ab ulna decideret, ac sicut aliquod avulsum inanimatum putresceret; Imo, si velitis credere, foret sicut cum corpore, si homo decollaretur. Prorsus simile foret cum voluntate et cogitatione hominis, si Divina Operatio desineret ante illas, et non influeret in illas; haec sunt secundum rationem. "Nunc si vultis audire, sunt eadem etiam secundum Scripturam Sacram. Annon Dominus dicit, `Manete in Me et Ego in vobis: Ego sum Vitis et vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam' (Joh. xv. 4, 5). Numne fructus sunt bona opera, quae Dominus facit per hominem, et homo illa sicut a se. Annon Dominus etiam dicit, quod Stet ad ostium et pulset, et quod ad illum qui aperit, ingrediatur, ac caenet cum illo, et ille cum Ipso (Apoc. iii. 20). Annon Dominus dat minas et talenta, ut homo negotietur cum illis et lucretur, et quod sicut lucratur, det vitam aeterna (Matth. xxv. 14-30{1}; Luc. xix. 13-26). Tum (annon Dominus dicit) quod Mercedem det cuivis secundum laborem in Vinea Ipsius (Apoc. xx. 1-17). Sed haec pauca sunt; possunt membranae impleri ex Verbo, de eo, quod homo operaturus sit fructus sicut arbor, facturus sit praecepta, amaturus Deum et proximum, et plura. Sed scio, quod propria intelligentia vestra cum illis quae ex Verbo sunt, non possit tale commune habere, quale est in se, quae tametsi loquimini, usque ideae Vestrae pervertunt illa et non potestis aliter, quia removetis omnia Dei ab homine quoad communicationem et inde conjunctionem: quid tunc superest nisi etiam omnia cultus." Postea illi mihi visi sunt in luce Caeli, quae detegit et manifestat qualis quisque est: et tunc non visi sunt sicut prius in navigio in aere quasi in Caelo, nec inibi purpurati quoad vestes, ac laureati quoad caput: sed in loco arenoso, inque vestibus ex frustis, ac cincti retibus quasi piscatoriis circum lumbos, trans quae nuditates eorum apparebant; et tunc demissi sunt in societatem quae in confinio ad Machiavellistas erat, de qua supra. @1 30 pro "34"$

CAPUT X. ET vidi alium Angelum fortem descendentem e Caelo, circumdatum nube, et iris supra caput, et facies Ejus sicut Sol, et pedes Ejus sicut Columnae ignis. 2. Et habebat in manu Sua Libellum apertum et posuit pedem Suum dextrum super mari, et Sinistrum super terra. 3. Et clamavit voce magna, sicut leo rugit, et cum clamavit locuta sunt septem tonitrua suas voces. 4. Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere, et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas. 5. Et Angelus, Quem vidi stantem super mari et super terra, sustulit manum Suam in Caelum. 6. Et juravit per Viventem in saecula saeculorum, - Qui creavit Caelum et quae in eo, et Terram et quae in ea, et Mare et quae in eo, quod tempus non erit amplius. 7. Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus est Clangere et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis. 8. Et vox, quam audivi e Caelo, iterum loquens cum me, et dicens, Abi, accipe Libellum apertum in manu Angeli stantis super (mari et super) terra. 9. Et abivi ad Angelum, dicens Ei, Da mihi Libellum; et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel. 10. Et accepit Libellum e manu Angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum amaricatus est venter meus. 11. Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et reges multos.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR ADHUC DE EXPLORATIONE ET MANIFESTATIONE ILLORUM QUI IN ECCLESIIS REFORMATORUM SUNT: HIC QUID CREDUNT DE DOMINO, QUOD SIT DEUS CAELI ET TERRA (ut Ipse docuit, Matth. xxviii. 18), ET QUOD HUMANUM IPSIUS SIT DIVINUM;

ET QUOD HOC IBI NON RECEPTUM SIT, ET QUOD AEGRE POSSIT RECIPI, QUAMDIU DOGMA DE JUSTIFICATIONE PER SOLAM FIDEM CORDIBUS INSIDET.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et vidi alium Angelum fortem descendentem e Caelo," significat Dominum in Divina Majestate et Potentia (465); "circumdatum nube, et iris supra caput," significat Divinum Naturale et Divinum Spirituale Ipsius (n. 469): "et facies Ejus sicut sol," significat Divinum Amorem et simul Divinam Sapientiam (n. 467); "et pedes Ejus sicut columnae ignis," significat Divinum Naturale Domini quoad Divinum Amorem, quod sustentat omnia (n. 468). 2. "Et habebat in manu Sua Libellum apertum," significat Verbum quoad id doctrinae ibi, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum (n.469): "et posuit pedem dextrum super mari et sinistrum super terra," significat quod Dominus sub Suo Auspicio et Dominio habeat universam Ecclesiam (n. 470). 3. "Et clamavit voce magna sicut leo rugit," significat lamentationem gravem quod Ipsi Ecclesia sit ablata (n;. 471); "et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas," significat quod Dominus per universum Caelum detexerit quid in Libello (n. 472). 4. "Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere, et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas," significat quod illa quidem manifestentur, sed quod non recipiantur quam postquam illi, qui per "Draconem," "Bestiam" et "Pseudoprophetam" intelliguntur, e mundo spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius (n. 473). 5,6. "Et Angelus, Quem vidi stantem super mari et super terra, sustulit manum Suam in Caelum, et juravit per Viventem in saecula saeculorum," significat contestationem et testificationem Domini per Se Ipsum (n. 474); "Qui{1} creavit Caelum et quae in eo, et Terram et quae in ea, et Mare et quae in eo," significat qui vivificat omnes qui in Caelo et qui in Ecclesia sunt, ac omnia et singula apud illos (li. 475); "quod tempus non erit amplius," significat quod non aliquis status Ecclesiae, seu aliqua Ecclesia, nisi agnoscitur unus Deus, et quoad Dominus sit Ille (n. 476). @1 Qui pro "Et Qui"$ 7. "Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus clangere," significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae finalem, quod peritura sit, si non Nova a Domino instauretur (n. 477); "et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis," significat quod tunc appariturum sit quod in Verbo utriusque Testamenti praedictum est et hactenus occultatum, quod post Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam, venturum sit Regnum Domini (n. 478). 8. "Et vox quam audivi e Caelo iterum loquens cum me, dicens, Recipe libellum apertum in manu Angeli stantis super mari et super terra," significat mandatum e Caelo ut haurirent illam Doctrinam, sed ut manifestaretur per Johannem quomodo illa in Ecclesia reciperetur, antequam illi qui per "Draconem," "Bestiam" et "Pseudoprophetam" intelliguntur, remoti sunt (n. 479). 9. "Et abivi ad Angelum, dicens Ei, Da mihi Libellum," significat motionem animi apud plures ad recipiendum Doctrinam (n. 480); et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel," significat quod receptio ex agnitione quod Dominus sit Salvator et Redemptor, sit grata et amoena, at quod agnitio quod solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit ingrata et molesta ex falsificationibus (n. 481). 10. "Et accepi libellum e manu Angeli et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum, amaricatus est venter meus," significat ita factum, et sic manifestatum (n. 482). 11. "Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et reges multos," significat quod quia ita est, adhuc docendum sit quales sunt qui in sola fide (n. 483).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church