Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 468

Previous Number Next Number See English 

468. "Et Pedes Ejus sicut columnae ignis," significat Divinum Naturale Domini quoad Divinum Amorem, quod sustentat omnia. Hoc etiam patet ex explicatis supra (n. 49), ubi de Filio Hominis dicitur, quod "Pedes Ipsius essent similes chalcolibano tanquam in camino igniti." Causa, quod Pedes Ipsius visi Sint sicut "columnae igni," est quia Divinum Naturale Domini, quod in se est Divinum Humanum quod in mundo Suscepit, sustentat Divinum Ipsius ab aeterno. Sicut corpus animam, et similiter sicut Sensus naturalis Verbi Sustentat Sensum spiritualem et caelestem ejus, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 27-49). Quod "pedes" significent naturale, videatur (n. 49), et "columna" sustentaculum (n. 191); quod "Ignis" significet amorem, est quia ignis spiritualis non aliud est; quare in solenni cultu oratur, ut "Ignis caelestis accendat corda," hoc est, amor caelestis. Quod sit correspondentia inter ignem et amorem, noscitur ex eo, quod homo incalescat ex amore, ac frigescat ex deprivatione ejus; non aliud est quod facit calorem vitalem, quam amor in utroque sensu. Origo correspondentiarum est ex duobus Solibus, uno in Caelis qui est purus Amor, et alter in Mundo qui est purus Ignis; inde quoque est correspondentia omnium spiritualium et naturalium. Quoniam "Ignis" significat Amorem Divinum, ideo "Jehovah visus est Mosi super Monte Chorebo in rubo in Igne (Exod. iii. 1-3):

Et descendit super montem Sinai in Igne (Deutr. iv. 36). Et ideo Septem lucernae Candelabri in Tabernaculo quavis vespera accendebantur, ut arderent coram Jehovah (Levit. xxiv. 2-4). Tum, quod Ignis jugiter arderet super Altari, et non exstingueretur (Levit. vi. 6 (B.A. 13));

Quodque ex Altari acciperent Ignem in thuribulis et suffirent (Levit. 12, 13; Num. xvii. 11, 12 (B.A. xvi. 46, 47));

Quod Jehovah iverit coram filiis Israelis noctu in Columna Ignis (Exod xiii. 21, 22);

Quod super Habitaculo esset Ignis noctu (Exod. xl. 38; Psalm. cv. 39{1} Esaj. iv. 5, 6);

Quod Ignis e Caelo consumpserit holocausta super Altari, in signum beneplaciti (Levit. ix. 24: 1 Reg. xviii. 38);

Quod holocausta vocata sint Ignita Jehovae, et Ignita odoris quietis Jehovae (Exod. xxix. 18; Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9-11; cap. iii. 5, 16; cap. iv. 31, 35{2}; cap. v. 12; cap. vi. 11{3} (B.A. 18); cap. xxi. 6; Num. xxviii. 2; Deutr. xviii.{4} 1);

Quod oculi Domini visi sint sicut Flamma ignis (Apoc. i. 14{5}; cap. ii. 18; cap. xix.{6} 12; Dan. x. 5, 6);

Quod septem Lampades ignis arderent coram Throno (Apoc. iv. 5). Inde patet, quid significatur per Lampades cum oleo et absque oleo (Matth. xxv. 1-11);

per "oleum" intelligitur ignis, et sic amor; praeter multis aliis in locis. Quod "ignis" in opposito sensu significet amorem infernalem, patet a tam multis locis illi Verbo, ut vanum sit illa adducere propter copiam; videatur aliquid de eo in Opere de Caelo et Inferno Londini edito (n. 566-575). @1 39 pro "37, 39"$ @2 31, 35 pro "15"$ @3 11 pro "30"$ @4 xviii. pro "xvii."$ @5 14 pro "13"$ @6 xix. pro "xv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church