Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 469

Previous Number Next Number See English 

469. (Vers. 2.) "Et habebat in manu Sua Libellum apertum," significat Verbum quoad id doctrinae ibi, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum. - Quod per "Librum," quem Agnus accepit ex Sedente super Throno, et cujus septem sigilla solvit (Apoc. v. 1, 7; cap. vi. 1), intelligatur Verbum, videatur supra (n. 256, 259, 295, seq.); quare per "Libellum" in manu Angeli, Qui etiam est Dominus (n. 465), hic non aliud intelligitur quam Verbum quoad aliquod Essentiale ibi; quod hoc sit id doctrinae in Verbo, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, patet a singulis in hoc capite et in sequente in Sensu spirituali; et quoque ex Sensu naturali capitis sequentis (xi.), vers. 15-17. Dicitur "Libellus apertus," quia illud exstat manifeste in Verbo, et patet cuivis qui legit, si attendit. De hoc nunc agitur, quia hoc est ipsum Essentiale Ecclesiae Novae. Causa est, quia a cognitione et agnitione Dei pendet salus cujusvis, est enim sicut dicitur in Praefatione, "Quod super justa idea Dei fundetur universum Caelum, et in terris universa Ecclesia, et in genere omnis Religio, quia per illam est conjunctio, et per conjunctionem lux, sapientia, et felicitas aeterna." Nunc quia Dominus est Ipse Deus Caeli et Terrae, quare si Ipse non agnoscitur, non aliquis admittitur in Caelum, Caelum enim est Corpus Ipsius; sed is stat infra, et mordetur a serpentibus, hoc est, a spiritibus infernalibus, a quibus non datur sanatio, nisi quae fuerat filiis Israelis, ut spectarent ad "Serpentem aeneum" (Num. xxi. 1-9{1}) per quem quod intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, patet ex his apud Johannem:

"Sicut Moses exaltavit Serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium Hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed vitam aeternam habeat" (iii. 14, 15). @1 1-9 pro "1 ad 10"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church