Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 471

Previous Number Next Number See English 

471. (Vers. 3.) "Et clamavit voce magna sicut leo rugit," significat lamentationem gravem quod Ipsi Ecclesia sit ablata. - Quod per "clamare sicut leo rugit" significetur lamentatio gravis de Ecclesia, et quod illa Ipsi sit ablata, patet ab explicatis in praecedente capite, ubi explorati et manifestati sunt status vitae illorum qui ab Ecclesia, qui erant lamentabiles; tum ab his in hoc capite, quod "Angelus juraverit per Viventem in saecula saeculorum, quod tempus non erit amplius," per quod significatur quod non Ecclesia; ut et in sequente capite, quod "Bestia ascendens ex abysso occiderit binos Testes Ipsius;" imprimis quod non agnoscatur et adeatur, tametsi est Deus Caeli et Terrae. Lamentatio de his significatur per quod "rugiverit sicut leo;" leo enim rugit cum videt hostes suos et insultus eorum, et cum videt auferri catulos suos et praedam suam; ita comparative Dominus, cum videt auferri Ecclesiam Suam a diabolis: quod hoc per "rugire sicut leo" significetur, constare potest ex his locis:

"Quemadmodum Rugit Leo et juvenis Leo super rapina sua, cum occurrit contra illum plenitudo pastorum, sic descendit Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Sionis" (Esaj. xxxi. 4);

"Ira accensa est Jehovae contra populum Ipsius; Rugitus Illi sicut Leonis, Rugit sicut Leones juvenes, et fremit et apprehendit praedam; quia ecce tenebrae, anxietas, et lux obtenebrescit in ruinis suis" (Esaj. v. 25-30);

"Jehovah ex alto Rugiet, et ex Habitaculo sanctitatis Suae edet vocem; Fugiendo Rugiet contra habitacula Sua" (Jerem. xxv. 30{1});

"Jehovah e Sione Rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem Suam" (Joel iv. 16 (B.A. iii. 16));

"Non perdam Ephraimum; post Jehovam ibunt; sicut Leo Rugiet; quia ille Rugiet" (Hosch. xi. 9, 10{2});

"Leo Rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih locutus est, quis non prophetet" (Amos iii. 8{3}):

"Deus Rugit voce Sua, tonat voce majestatis Suae" (Hiob xxxvi. 4, 5). Quod "rugitus" significet lamentationem gravem constat ex his:

"Inveterata sunt ossa mea per Rugitum meum omni die" (Psalm. xxxii. 3);

"Debilitatus et contritus sum; Rugivi, prae Rugitu cordis mei" (Psalm. xxxviii. 9 (B.A. 8));

"Ante panem suspirium meum, et effunduntur sicut aquae Rugitus mei" (Hiob iii. 24). @1 30 pro "29, 30, 31"$ @2 9, 10 pro "10, 11"$ @3 8 pro "7, 8"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church