472. "Et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas," significat quod Dominus per universum Caelum detexerit quid in Libello. - Quod hoc significetur, est qua sequitur quod vellet "scribere quae Septem tonitrua locuta sunt," sed quod e Caelo illi dictum sit ut "obsignaret illa, et non scriberet:" et postea, quod "devoraret Libellum," et quod "ille in ore ejus esset dulcis sicut mel," sed quod "ex eo amaricatus sit venter ejus;" per quae significatur, quod talia inessent, quae adhuc non reciperentur; causa videatur in articulo Sequente. Sed aperiam quid in Libello. In Libello erant illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem, continentur, quae sunt sequentia:
Quod universa Scriptura Sacra sit de Domino, et quod Dominus sit Verbum (n. 1-7);
Quod Dominus impleverit omnia Legis sit quod impleverit omnia Verbi (n. 8-11);
Quod Dominus in mundum venerit, ut subjugaret Inferna, et glorificaret Humanum, et quod Passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit Inferna, et plene glorificavit Humanum Suum (n. 12-14);
Quod Dominus per Passionem crucis non abstulerit peccata, sed quod portaverit illa (n. 15-17);
Quod imputatio meriti Domini non aliud sit quam remissio peccatorum post paenitentiam (n. 18);
Quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Filius Dei, et quoad Verbum dicatur Filius Hominis (n. 19-28);
Quod Dominus Humanum Suum fecerit Divinum ex Divino in Ipso, et quod sic unum factus sit cum Patre (n. 29-36);
Quod Dominus sit Ipse Deus a Quo et de Quo Verbum (n. 37-44);
Quod Deus unus sit, et quod Dominus sit Ille Deus (n. 45);
Quod Spiritus Sanctus sit Divinum procedens a Domino, et quod Illud sit Ipse Dominus (n. 46-54);
Quod Doctrina Fidei Athanasianae concordet cum veritate, dum modo per Trinitatem Personarum intelligatur Trinitas Personae, quae est in Domino (n. 55-61). Quod dicatur quod "septem tonitrua locuta sint voces suas," est quia loquela Domini per Caelos delapsa in inferiora auditur sicut tonitru; et quia loquitur simul per totum Caelum, ita plene, dicuntur Septem tonitrua, per "septem" enim significantur omnes, omnia, et totum (n. 10, 391); quare etiam per "tonitru" significatur instructio et perceptio veri, (n. 236), hic etiam detectio et manifestatio. Quod vox e Caelo audiatur sicut tonitru, quando a Domino, patet ab his:
Jesus dixit, "Pater glorifica Nomen Tuum: et exiit vox e Caelo et dixit, Et glorificavi et glorificabo:" turba audivit hoc sicut Tonitru (Joh. xii. 28-30);
"Deus rugit voce Sua, Tonat voce majestatis" (Hiob. xxxvii. 4, 5);
"Tonavit e Caelo Jehovah, et Altissimus dedit vocem Suam" (2 Sam. xxii. 14);
"Audivi vocem e Caelo tanquam vocem Tonitrui magni" (Apoc. xiv. 2);
"Invocasti Me, et respondi tibi in occulto Tonitru" (Psalm. lxxxi. 8 (B.A. 7)).