473. (Vers. 4.) "Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere, et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas" significat quod illa quidem manifestentur, sed quod non recipiantur quam postquam illi, qui per "Draconem," "Bestiam " et "Pseudoprophetam" intelliguntur, e Mundo spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius. - "Voces" quas locuta sunt septem tonitrua, sunt illa de quibus nunc supra (n. 472), quae quia ipsa Essentialia Novae Ecclesiae sunt, ter dicuntur: per "scribere" in Sensu naturali significatur mandare chartae, et Sic posteritati in recordationem, sed in Sensu spirituali per "scribere" significatur mandare cordi ad receptionem inde per "obsignare et non scribere illa" significatur quod non mandentur cordi et recipiantur, quam postquam Draco, Bestia et Pseudopropheta e Mundo Spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius; causa est, quia per "Draconem, Bestiam et Pseudoprophetam," significantur illi qui in fide separata a charitate sunt, et hi constanter et tenaciter haerent in fide sua, quod Deus Pater adeundus sit, et non Dominus immediate, tum quod Dominus non sit Deus Caeli et Terrae quoad Humanum suum; quare si Doctrina illa, de qua mox supra (n. 472), quod manifestata est et adhuc manifestatur (quod significatur per quod "Libellus apertus fuerit"), reciperetur ab aliis quam qui in charitate et ejus fide sunt (qui etiam sunt qui per "Johannem" significantur. n. 5, 17), antequam Draco ejectus est, illa rejiceretur non modo ab illis, sed etiam per illos a reliquis; et si non rejiceretur, usque falsificaretur, imo prophanaretur. Quod ita sit, manifeste patet a nunc sequentibus in Apocalypsi in serie visis, quae sunt, quod occiderint binos Domini Testes (cap. xi.); quod Draco steterit juxta Mulierem parituram ut devoraret faetum ejus, et postquam pugnaverat cum Michaele, persecutus sit Mulierem illam (cap. xii.); quodque binae Bestiae, una e mari et altera e terra ascendentes, unum fecerint cum illo (cap. xiii.); tum quod in bellum congregaverint suos ad locum dictum Armageddon (cap. xvi.); et ultimo quod in bellum convocaverint gentes, Gogum et Magogum (cap. xx. 8, 9); at quod Draco, Bestia et Pseudopropheta conjecti sint in stagnum ignis et sulphuris (cap. xx. 10); quibus factis, Nova Ecclesia, quae futura est Uxor Agni, descendit e Caelo (cap. xxi., xxii.). Haec sunt, quae per haec, "Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas," intelliguntur; tum per haec in hoc capite, "In diebus vocis septimi Angeli consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit servis Suis prophetis" (vers. 7);
ut et per haec in sequente capite, "Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius - (vers. 15);
et insuper per plura similia in capitibus quae sequuntur. Videatur de hac re aliquid in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 61).