Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 478

Previous Number Next Number See English 

478. "Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis," significat quod tunc appariturum sit quod in Verbo utriusque Testamenti praedictum est et hactenus occultatum, quod post Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam, venturum sit Regnum Domini. - Per "consummari significatur impleri, finem habere, et tunc apparere; per "mysterium Dei evangelizatum prophetis" significatur id quod a Domino praedictum est in Verbo et hactenus occultatum; per "evangelizare" significatur annuntiare Adventum Domini et Regnum Ipsius, "Evangelium" enim est laetus nuntius; quod hoc exstiturum sit, postquam Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam factum est, etiam in Verbo praedictum est, quale hoc quoque significatur. Ex his constare potest, quod haec omnia per illa verba intelligantur. Hic primum aliquid de praedictione Adventus Domini et Regni Ipsius in Verbo utriusque Testamenti, dicetur. In Verbo Veteris Testamenti, quod Propheticum vocatur, in Sensu ejus spirituali, et quoque, ubi ille Sensus elucet, in Sensu naturali, agitur de Solo Domino, videlicet de Adventu Ipsius in plenitudine temporum, quae est, quando non amplius bonum charitatis et verum fidei in Ecclesia esset, qui status ejus vocatur consummatio, devastatio, desolatio, et decisio; tum de Pugnis Ipsius cum Infernis ac de Victoriis super illa, quae etiam sunt Ultimum Judicium ab Ipso factum; et post haec, de Creatione Novi Caeli et de Instauratione Novae Ecclesiae, quae sunt Regnum Domini venturum; de his quoque agitur in Verbo Novi Testamenti, quod Apostolicum vocatur, et in Specie in Apocalypsi. Quod sit Regnum Domini, quod in "diebus vocis Septimi Angeli evangelizabitur," patet in capite sequente (xi.), ex his:

"Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum: et viginti quatuor Seniores ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes. Gratias agimus Tibi Domine Deus, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus, quod adeptus sis potentiam Tuam magnam, et Regnum inieris" (vers. 15-17). Hoc mysterium paene similiter ut hic in Apocalypsi, describitur apud Danielem, ubi haec:

"Audivi virum indutum linteis, quod sustulerit manus suas ad Caelum, et juraverit per Viventem in aeternum, quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium," quum consummanda sunt omnia haec: verum dixit, "Abi Daniel, quia occlusa et obsignata verba usque ad tempus finis" (xii. 7, 9);

"usque ad tempus finis" est usque ad hoc tempus. Quod tunc Filius Hominis accepturus sit Regnum, praedicit his verbis:

"Videns fui in Visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum, sicut Filius Hominis, veniens fuit; et Huic datum est Dominium, et Gloria, et Regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; Dominium Ipsius Dominium saeculi quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit" (Dan. vii. 13, 14). Quod "evangelizare" significet Adventum Domini, et tunc Regnum Ipsius, patet ex his locis:

"Super Montem ascende tibi, Evangelizatrix Sion: extolle cum virtute vocem tuam, Evangelizatrix Hierosolyma; dic, Ecce Deus vester: ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi" (Esaj. xl. 9, 10{1});

"Quam jucundi sunt super montibus pedes Evangelizantis, audire facientis pacem, Evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Sioni, Regnabit Deus{2} tuus" (Esaj. lii. 7, 8; Hab. ii. 1 (B.A. i. 15);

"Cantate Jehovae, benedicite in Nomine Ipsius, Evangelizate de die in diem Salutem Ipsius; Jehovah quia venit" (Psalm. xcvi. 2, 13);

"Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad Evangelizandum pauperibus, ad praedicandum captivis libertatem, ac proclamandum annum beneplaciti Jehovae" (Esaj. lxi. 1, 2);

"Angelus ad Sachariam, ecce uxor tua pariet filium, qui praecedet coram Domino Deo in spiritu et virtute Eliae, et ad parandum Domino populum ego sum Gabriel, et missus sum ad Evangelizandum tibi hoc" (Luc. i. 13, 17, 19);

"Angelus dixit pastoribus, Ne timete, ecce Evangelizo vobis gaudium magnum: quia natus est vobis hodie Salvator, Qui est Christus Dominus, in urbe Davidis" (Luc. ii. 10, 11);

Quod Dominus Evangelizaverit Regnum Dei (Matth. iv. 23; cap. ix. 35{3}; Marc. i. 15; Luc. vii. 22; cap. viii. 1; cap. ix. 1, 2);

Quod Johannes Baptista (Luc. iii. 18);

Jesus etiam dixit ad Discipulos, "Euntes in universum mundum, prae dicate Evangelium omni creaturae" (Marc. xvi. 15). Hoc etiam est "Evangelium aeternum" quod Angelus volans in medio Caeli habebat, "ad evangelizandum habitantibus super terra" (Apoc. xiv. 6). Dicitur quod "consummabitur mysterium Dei," per quod intelligitur, quod nunc implebitur quod non impletum est prius; quod est, quod Regnum futurum sit Domini: non enim impletum est a Judaeis, quia illi non agnoverunt Dominum; nec impletum est a Christianis, quia hi nec agnoscunt Dominum pro Deo Caeli et Terrae etiam quoad Humanum, Hoc enim faciunt simile humano alterius hominis; quare non Ipsum immediate adeunt, cum tamen Ipse est Jehovah Qui in mundum venit. @1 10 pro "10, 11"$ @2 Deus pro "Rex" (Conf. n. 306; tum A.C. n. 3780. 8331; Ap. Ex. n. 365, 405, 612; V.C.R. n. 303; Dicta Prob. p. 54.)$ @3 35 pro "3"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church