Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 479

Previous Number Next Number See English 

479. (Vers. 8.) "Et vox quam audivi e Caelo iterum loquens cum me, dicens, Recipe Libellum apertum in manu Angeli stantis super mari et super terra," significat mandatum e Caelo ut haurirent{1} illam doctrinam de Domino, sed ut manifestaretur per Johannem quomodo illa in Ecclesia reciperetur, antequam illi qui per "Draconem," "Bestiam," et "Pseudoprophetam" intelliguntur, remoti sunt. - Per "vocem quam audivit e Caelo" nunc iterum loquentem cum illo, intelligitur vox quae dixit illi, quod obsignaret quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scriberet (vers. 4), per quae significatum est, quod doctrina illa de Domino non reciperetur, quam postquam illi, qui per "Draconem," "Bestiam" et "Pseudoprophetam" intelliguntur, e Mundo spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius, videatur supra (n. 473); quod ita sit, manifestatur nunc per Johannem, per quod "devoraret Libellum," de quo sequitur: quod per "Libellum" intelligatur Doctrina de Domino (videatur n. 469, 472); et quod per "Angelum stantem super mari et terra "intelligatur Dominus (n. 465, 470). @1 haurirent pro "hauriret"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church