480. (Vers. 9.) "Et abivi ad Angelum, dicens Ei, Da mihi Libellum," significat motionem animi apud plures in Ecclesia ad recipiendum doctrinam. - Hoc significatur, quia per Johannem hic manifestatur quomodo Doctrina de Domino in Ecclesia a pluribus recipitur, ut mox supra dictum est; motio animi apud hos ad recipiendum illam intelligitur, quia inclinatio apud Johannem, abivit enim et petiit. Quoniam haec involvunt talia, ideo primum dictum est Johanni ut acciperet Libellum, dein abivit et petiit, tum dixit Angelus quod daturus illum, sed quod Libellus amaricaturus ventrem, et demum quod datus Sit, et quod ita factum; omnia illa significant.