Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 481

Previous Number Next Number See English 

481. "Et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem sed in ore tuo erit dulcis sicut mel," significat quod receptio ex agnitione quod Dominus sit Salvator et Redemptor, sit grata et amoena, at quod agnitio quod Solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit ingrata et molesta ex falsificationibus. - Per "accipere Libellum" significatur recipere Doctrinam de Domino; per "devorare illum" significatur agnoscere illam; per "amaricare ventrem" significatur quod ingrata et molesta futura sit ex falsificationibus, per "amarum" enim significatur verum falsificatum (n. 411); per "esse in ore dulcis sicut mel" significatur quod primum receptionis Sit gratum et jucundum. Haec nunc applicata ad Doctrinam illam, quae intelligitur per "Libellum apertum in manu Angeli" (n. 469, 472), significant quod receptio ex agnitione quod Dominus Sit Salvator et Redemptor, sit grata et jucunda; sed quod agnitio quod Solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit ingrata et molesta ex falsificationibus. Falsificationes, ex quibus Doctrina illa percipietur ingrata et molesta, sunt praecipuae, quod Dominum non agnoverint unum cum Patre, ut tamen Ipse docuit; et quod nec agnoverint Humanum Domini Divinum, quod tamen est Filius Dei (Luc. i. 35) et sic, ut ita dicatur, quod Deum fecerint Tres, ac Dominum Duos; praeter falsa continua ex illis: ex his falsis fluit Sola Fides, ac Sola Fides postea illa falsa confirmat. Quod ex his tanta amaritudo ac interna repugnantia existat, ut ne quidem nominari possit Divinum Humanum ex agnitione in cogitatione ab illis post mortem, videatur supra (n. 294).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church