486. "Et Angelus adstitit, dicens, surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo," significat praesentiam Domini et mandatum Ipsius, ut videret et cognosceret statum Ecclesiae in Novo Caelo. - Per "Angelum" intelligitur Dominus (hic ut 5, 415, et alibi), quoniam Angelus nihil facit ex se sed ex Domino; quare dixit, "dabo duobus Testibus Meis" (vers. 3), et illi erant Testes Domini; per "adstitit" significatur praesentia Domini, et per "dixit" significatur mandatum Ipsius; per "surgere et metiri" significatur videre et cognoscere; quod "metiri" significet cognoscere et scrutari quale status, videbitur infra; per "Templum, Altare et adorantes in eo," significatur status Ecclesiae in Novo Caelo, per "Templum" Ecclesia quoad Verum doctrinae (n. 191), per "Altare" Ecclesia quoad Bonum amoris (n. 392), et per "adorantes" significatur Ecclesia quoad cultum ex illis binis; per "adorantes" hic significatur adoratio, quae est cultus, quoniam Sensus spiritualis est abstractus a personis (n. 78, 79, 96), quod etiam hic patet ex eo, quod dicatur "metiri" adorantes; sunt etiam tria illa quae faciunt Ecclesiam, Verum doctrinae, Bonum amoris, et Cultus ex illis. Quod sit Ecclesia in Novo Caelo quae intelligitur, patet a versu ultimo hujus capitis, ubi dicitur quod "apertum sit Templum Dei in Caelo, et visa Arca foederis in Templo" (vers. 19). Quod in principio hujus capitis de "metiendo Templo" dicatur, est ut videatur et cognoscatur status Ecclesiae in Caelo, antequam illa conjuncta esset Ecclesiae in Mundo; Ecclesia in Mundo intelligitur per "atrium extra Templum, quod ille non metiretur, quia datum gentibus", (vers. 2); et dein describitur per "magnam urbem, quae vocatur Sodoma et Aegyptus" (vers. 7, 8); at postquam magna illa urbs "cecidit" (vers. 13), sequitur quod Ecclesia "facta sit Domini" (vers. 15, seq.). Sciendum est, quod in Caelis aeque sit Ecclesia ut in terris; et quod unum faciant sicut internum et externum apud homines; quare Ecclesia in Caelis primum providetur a Domino, et ex illa seu per illam Ecclesia in terris; inde dicitur quod Nova Hierosolyma a Deo e Novo Caelo descenderit (cap. xxi. 2). Per "Novum Caelum" intelligitur novum Caelum ex Christianis, de quo in sequentibus pluries agitur. Quod "metiri" significet cognoscere et scrutari quale, est quia per "mensuram" significatur quale rei aut status; hoc significatur per omnes mensuras Novae Hierosolymae (cap. xxi.), et per haec ibi, quod Angelus habens calamum aureum, Mensus sit urbem et portas ejus; et quod Mensus sit murum centum quadraginta quatuor cubitorum; Mensura hominis quae est angeli (vers. 15, 17);
et quia per "Novam Hierosolymam" significatur Nova Ecclesia, patet quod per "metiri" illam et quae ejus sunt, significetur cognoscere quale. Simile significatur per "metiri" apud Ezechielem, ubi dicitur, quod Angelus Mensus sit Domum Dei, Templum, Altare, Atrium, Cubicula (cap. xl. 3-17; cap. xli. 1-5, 13, 14, 22; cap.xlii.; et cap. xliii.);
et quod Mensus aquas (cap. xlvii. 35{1});
quare dicitur "Ostende domui Israelis Domum,{2} et pudefient ab iniquitatibus suis: et Metientur Formam et exitus ejus et introitus ejus et omnes Formas ejus, ut custodiant omnem Formam" (Ezech. xliii. 10, 11). Simile significatur per "metiri" in his locis:
"Sustuli oculos meos, et ecce vir, cujus in manu funiculus mensurae; et dixi, Quo pergis; et dixit, Ad Metiendum Hierosolymam" (Sach. ii. 5, 6{3} (B.A. 1, 2);
"Stetit et Mensus est Terram" (Hab. iii. 6);
Dominus Jehovih "Mensus est pugillo aquas, et Caelos spithama exaequavit, et appendit in lance montes, et colles in libra" (Esaj. xl. 12);
"Ubi fuisti cum fundarem terram, quis posuit Mensuras ejus, et quis extendit super ea lineam" (Hiob xxxviii. 4, 5{4}). @1 3-5 pro "3, 4, 5, 9"$ @2 Domum pro "Formam"$ @3 5, 6 pro "5, 6, 8"$ @4 xxxviii. 4, 5 pro "xxviii. 4, 5"$