Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 497

Previous Number Next Number See English 

497. "Et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem," significat quod quid avertunt se a duobus illis Essentialibus, vera Verbi falsificent. - Per "aquas" significantur vera (n. 50); et per "sanguinem," falsificatio veri Verbi (n. 379); inde per "convertere aquas in sanguinem" significatur falsificare vera Verbi: hoc similiter intelligitur ut prius, nempe, quod qui avertunt se a duobus Essentialibus Novae Ecclesiae, non possint aliter quam videre falsa, in quibus sunt; quae si confirmant per Verbum, falsificant vera ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church