Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 498

Previous Number Next Number See English 

498. "Et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint," significat quod qui volunt duo illa Essentialia Novae Ecclesiae destruere, semet in omnis generis mala et falsa conjiciant, quoties et quantum id faciunt. - Per "terram, significatur Ecclesia (n. 285); et per "plagam" significatur malum et falsum (n. 456); inde per "percutere terram omni plaga" significatur Ecclesiam omnis generis malis et falsis pessumdare: sed hoc, sicut priora intellecta sunt, intelligendum est, videlicet, quod illi qui volunt duo illa Essentialia Novae Ecclesiae plaga percutere, hoc est, destruere, quo fit ex malo per falsa, semet ipsos in omnis generis mala et falsa conjiciant; et quia invertitur ita Sensus naturalis dum fit spiritualis, ideo etiam similiter invertitur hoc, "quotiescunque voluerint," in hoc, quoties et quantum illi hoc faciunt: causa est, quod quantum aliquis destruit duo illa Essentialia, tantum destruat vera Verbi, et quod quantum vera Verbi destruit, tantum se in mala et falsa conjiciant nam duo illa Essentialia sunt vera Verbi, ut manifeste constare potest ex binis Doctrinis Novae Hierosolymae, una de Domino, et altera quae vocatur Doctrina Vitae ex praeceptis Decalogi. Hoc, quod "testes potestatem habeant percutiendi terram omni plaga quotiescunque voluerint," simile est cum multis in Verbo, quod tribuatur Jehovae, hoc est, Domino, quod "percutiat homines plaga," et quod hoc Ejus voluntatis sit, cum tamen intelligendum est, quod non percutiat, nec quod Ejus voluntatis sit; sicut apud Sachariam:

"Haec erit Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos qui pugnabunt contra Hierosolymam" (xiv. 12, seq.);

et apud Jeremiam, "Plaga hostis percussi te, castigatione tyranni, propter multitudinem iniquitatis tuae" (xxx. 14);

similiter alibi pluries. Videatur etiam supra (n. 494).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church