Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 514

Previous Number Next Number See English 

514. "Et viderunt illos inimici illorum," significat quod illi qui in fide separata a charitate sunt, audiverint illa, sed permanserint in suis falsis. - Per "videre binos testes" significatur audire duo illa Essentialia Novae Ecclesiae, et quoque videre confirmantia ex Verbo, quia viderunt illos "ascendentes in nube," et per "nubem" significatur Sensus literae Verbi (n. 24, 513); quod tamen non receperint, sed quod permanserint in suis falsis, patet ex eo, quod non plus dicatur quam quod "viderint," et sequitur quod "terrae motus magnus factus sit," et in illo perierint: per "inimicos," intelliguntur "qui in magna urbe, quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus," qui quod fuerint qui in fide separata a charitate, videatur supra (n. 501, 502, seq.).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church