Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 515

Previous Number Next Number See English 

515. (Vers. 13.) "Et in illa hora factus est terrae motus magnus; et decima pars urbis cecidit," significat tunc mutationem status apud illos insignem factam, et illos divulsos e Caelo in Infernum delapsos.- "In illa hora" significat tunc cum viderunt "binos testes" in Caelum ascendisse; et tamen in suis falsis permanserunt, ut mox supra (n. 514{1}), nam "bini illi testes prophetarunt" hoc est, docuerunt illos, (vers. 3), et postquam occisi sunt, et revixerunt, etiam viderunt illos ascendisse in Caelum, et usque non a falsis suis recesserunt; tunc terrae motus ille magnus factus est. Quod simile factum sit cum duabus Doctrinis Novae Hierosolymae, una de Domino, et altera de Vita secundum praecepta Decalogi, ex Memorabilibus post singula capita aliquantisper videri potest. Duae illae Doctrinae sunt "duo testes" de quibus hic. Per "terrae motum" significatur mutatio status (n. 331), hic illorum interitus, quia in illo "decima pars urbis cecidit;" per "decimam partem" significantur omnes ibi, nam "decem" significant multum et omne (n. 101), similiter "decima pars" seu "decimum," sicut "quarta pars" seu "quartum" idem cum "quatuor" (n. 322), et "tertia pars" seu "tertium" idem cum "tribus" (n. 400). Per "cadere" significatur delabi in Infernum, quod fit quando evulsi sunt e Caelo; nam urbes in Mundo spirituum quae in malis et falsis sunt, postquam illi qui ibi, visitati, informati et commoniti sunt, et usque permanent in suis malis et falsis, concutiuntur terrae motu, et per illum aperitur barathrum, in quod subsidunt; et tunc habitatores sibi apparent in fundo sicut in deserto, e quo singillatim amandantur in sua loca in Inferno. Quod ita factum sit cum hac urbe, videbitur infra (n. 531). @1 514 pro "314"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church