529. (Vers. 19.) "Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis (Ipsius) in Templo Ipsius," significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio. - Per "Templum Dei" significatur Divinum Humanum Domini, tum Caelum ubi Angeli, ut et Ecclesia in terris quod haec tria significentur per "Templum Dei," et quod non separari possint, videatur n. 191; hic autem per "Templum Dei" significatur Dominus in Divino Humano Suo in Caelo ubi Angeli, quia dicitur "Templum Dei in Caelo;" per "Arcam in Templo" intelligitur Decalogus, nam in Arca fuerunt solum duae tabulae quibus inscriptus erat Decalogus per "apertum" significatur quod illa duo, Divinum Humanum et Decalogus, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, nunc visa sint, ac visa sunt postquam mali in Infernum conjecti sunt (n. 528); quod dicatur "Arca foederis Ipsius, in Templo Ipsius," est quia foedus significat conjunctionem, de quo infra. Sed primum aliquid dicetur de Decalogo. Quaenam gens in universo terrarum orbe non novit quod malum sit occidere, adulterari, furari, false{1} testari nisi haec scirent, et ne talia faciant per leges caverent, actum foret de illis; nam societas, respublica et regnum absque illis legibus caderent. Quis autumare potest, quod gens Israelitica prae omnibus aliis gentibus tam stupida fuerit, ut ignoraverit quod illa essent mala. Quapropter mirari quis potest cur Leges illae, universaliter in terrarum orbe cognitae, cum tanto miraculo e monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae, ut et digito Ipsius scriptae fuerint. Sed audi: cum tali miraculo a Jehovah promulgatae et digito Ipsius scriptae fuerunt, ut scirent quod Leges illae non modo Leges civiles et morales essent, sed etiam Leges spirituales, et quod facere contra illas non modo esset malum facere contra concivem et contra societatem, sed etiam esset peccare contra Deum quare Leges illae, per promulgationem e monte Sinai a Jehovah, factae sunt Leges Religionis. Evidens enim est, quod quicquid Jehovah Deus mandat, hoc mandet ut Religionis sit, et quod faciendum sit propter Ipsum, et propter hominem ut salvetur. Illae Leges, quia fuerunt primitiae Ecclesiae a Domino apud Gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium Religionis, per quae conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino datur, ideo tam sanctae fuerunt, ut nihil sanctius. Quod sanctissimae fuerint, constare potest ex eo:
Quod Ipse Jehovah, hoc est Dominus, descenderit in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit Mons, et quod "fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis et vox buccinae" (Exod. xix. 16, 18; Deutr. v. 19-23 (B.A. 22-26));
Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies (Exod. xix. 10, 11, 15);
Quod Mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret, ne moreretur (Exod. xix. 12, 13, 20-23; cap. xxiv. 1, 2);
Quod Lex illa inscripta sit "binis tabulis lapideis, et quod scripta sit digito Dei" (Exod. xxxi. 18: cap. xxxii. 15, 16; Deutr. ix. 10.);
Quod Moses, cum illas Tabulas secunda vice e Monte deportavit, facie radiaverit (Exod. xxxiv. 29-35);
Quod Tabulae illae repositae sint in Arca (Exod. xxv. 16; cap. xl. 20; Deutr. x. 5; 1 Reg. viii. 9);
Quod Locus in Tabernaculo ubi Arca, dictus sit Sanctum Sanctorum (Exod. xxvi. 33, et alibi);
Quod Arca ex Lege in illa, dicta sit Jehovah ibi (Num. x. 35, 36; 2 Sam. vi. 2; Psalm. cxxxii. 8{2});
Quod Jehovah locutus sit cum Mose supra Arcam (Exod. xxv. 22; Num. vii. 89);
Quod propter sanctitatem illius Legis non licuerit Aharoni intrare intra Velum, ubi Arca, nisi cum sacrificiis et suffitu, ne moreretur (Levis xvi. 2-14, seq.);
Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in Arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit (Jos. iii. 1-17; cap. iv. 5-20);
Quod per circumlationem Arcae muri Jerichuntis deciderint (Jos. vi. 1-20);
Quod Dagon deus Philisthaeorum coram Arca in terram deciderit, et postea super Limine fani, divulsus a capite, jacuerit (1 Sam. v. 3, 4);
Quod Ekronitae et Bethschemitae percussi fuerint propter Arcam ad plura millia (1 Sam. v. et vi.);
Quod Arca a Davide introducta sit in Sionem cum sacrificiis et jubilo (2 Sam vi. 1-19);
Quod tunc Usa, quia tetigit illam, mortuus sit (2 Sam. vi. 6, 7);
Quod Arca in Templo Hierosolymitano fecerit Adytum (1 Reg. vi. 19, seq.; cap. viii. 3-9);
Quod Tabulae, quibus Lex erat inscripta, dictae sint Tabulae foederis, et Arca ex illis dicta sit Arca foederis, et ipsa Lex foedus (Num. x. 33; Deutr. iv. 13, 23; cap. v. 2, 3; cap. ix. 9; Jos. iii. 11; 1 Reg. viii. 19, 21; et alibi). Quod Lex illa dicta sit "foedus," significat conjunctionem; causa est, quia foedera fiunt amoris, amicitiae, consociationis, ita conjunctionis gratia; inde est, quod dicatur de Domino, quod Erit in Foedus populo (Esaj. xlii. 6; cap. xlix. 8{3});
et vocatur "Angelus Foederis" (Malach. iii. 1);
et Sanguis Ipsius, Sanguis Foederis (Matth. xxvi. 28{4}; Sach. ix. 11; Exod. xxiv. 4-10). Et ideo Verbum dicitur Foedus Vetus et Foedus Novum. @1 false pro "falso"$ @2 8 pro "28"$ @3 8 pro "9"$ @4 28 pro "27"$