553. (Vers. 10.) "Et audivi vocem magnam dicentem in Caelo, Nunc facta est salus et potentia; et regnum Dei nostri et potestas Christianus," significat gaudium Angelorum Caeli, quod nunc Dominus Solus in Caelo et in Ecclesia regnet, et quod salventur qui in Ipsum credunt. - Per "vocem magnam in Caelo" significatur gaudium Angelorum Caeli; quare sequitur, "Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes" (vers. 12); vox etiam sit magna, quia exaltatur ex gaudio cordis; "facta est salus et potentia," significat quod nunc salventur ex Divina potentia Domini "et regnum Dei nostri et potestas Christi Ipsius," significat quia Solus Dominus in Caelo et in Ecclesia regnat; quod per "Deum" intelligatur Ipsum Divinum ex Quo, quod Jehovah Pater vocatur, et per "Christum" Ipsius Divinum Humanum quod Filius Dei vocatur, videatur supra (n. 520{1}) et quia Ipsum Divinum a Quo et Divinum Humanum Domini unum sunt, quemadmodum anima et corpus, sequitur quod Dominus Solus regnet. Hoc intelligitur per "Evangelium Regni," et per "Regnum Dei" (Matth. iii. 2; cap. iv. 17, 23; cap. vii. 21{2}; cap. ix. 35; cap. xi. 11; cap. xii. 28; Marc. i. 14, 15; cap. ix. 1; cap. xv. 43; Luc. iv. 43{3}; cap. viii. 1; cap. ix. 60; cap. x. 8-11; cap. xi. 17, 18, 20; cap. xvi. 16; cap. xxi. 31{4}; cap. xxii. 18; cap. xxiii. 50, 51). Quod Domino sit omnis potestas in Caelo et in Terra, patet manifeste apud Matthaeum cap. xxviii. 18, (et) Johannem cap. iii. 35; cap. xvii. 2, 10; quod salventur qui in Domino sunt et Dominus in illis, et quod Divinum Humanum sit in Quo sint, Joh. cap. xiv., xv., xvii.; et quod non alii salventur, quam qui credunt in Ipsum, constat ex his locis:
"Quotquot receperunt Ipsum, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, Credentibus in Nomen Ipsius" (Joh. i 12{5});
"Ut omnis qui Credit in Filium non pereat, sed vitam aeternam habeat" (Joh. iii. 15);
"Adeo dilexit Deus mundum ut Filium Suum Unigenitum dederit, ut omnis qui Credit in Ipsum, vitam aeternam habeat" (Joh. iii. 16);
"Qui Credit in Filium non judicatur: qui autem non credit jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 18);
"Qui Credit in Filium habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo" (Joh. iii. 36);
"Qui venit ad Me non esuriet, et qui Credit in Me non sitiet unquam. Amen dico vobis, qui Credit in Me habet vitam aeternam" (Joh. vi. 33, 35, 47);
"Nisi Credideritis quod Ego sim, moriemini in peccat vestris" (Joh. viii. 24);
"Jesus dixit, Ego sum Resurrectio et Vita; qui Credit in Me etsi moriatur, vivet; omnis qui vivit, et Credit in Me, non morietur in aeternum" (Joh. xi. 25, 26). (Praeter alibi, ut Joh. vi. 38-40; cap. vii. 37, 38; cap. viii. 12; cap. xii. 36, 46.) "Credere in Dominum" est Ipsum immediate adire, et fiduciam habere quod Ipse salvet; et quia fiduciam habere nemo potest nisi qui bene vivit, ideo etiam hoc per "credere in Ipsum" intelligitur (videatur supra, n. 67). @1 520 pro "500"$ @2 21 pro "21, 22"$ @3 43 pro "4"$ @4 31 pro "30, 31"$ @5 12 pro "11"$