554. "Quia projectus est accusator fratrum nostrorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes," significat quod per Ultimum Judicium remoti sint, qui se opposuerunt contra doctrinam Novae Hierosolymae. Quod Draco "projectus sit" significat quod remoti sint qui per "Draconem" intelliguntur; quod remoti sint per dejectionem e Caelo in Mundum spirituum, et dein in Infernum, quod est ultimum illorum judicium, prius dictum est; per "fratres" intelliguntur qui in doctrina Novae Hierosolymae et in vita secundum illam sunt: per "accusare" significatur se opponere contra doctrinam, illam arguere falsi, et objurgare; et quia hoc continue faciunt sicut coram Deo, dicitur Draco "accusator fratrum accusans illos coram Deo dies et noctes:" hoc quoque facit Diabolus cum tentat; protrahit enim varia ex homine, quae vocat falsa, et condemnat.