Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 555

Previous Number Next Number See English 

555. (Vers. 11.) "Et illi vicerunt eum per Sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum," significat victoriam per Divinum Verum Verbi, et inde per agnitionem quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod praecepta Decalogi sint praecepta vitae secundum quae vivendum est. - Quod "Sanguis Agni" sit Divinum Verum procedens a Domino, quod est Divinum Verum Verbi, videatur supra (n. 379); quod "testimonium" sit Divina veritas, supra (n. 6, 16); et quod in specie sint haec duo, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod praecepta Decalogi sint praecepta vitae (n. 490, 509{1}; quare etiam Decalogus vocatur "testimonium" (Exod. xxv. 22; cap. xxx. 7, 18; cap. xxxii. 15; Levit. xvi. 13; Num. xvii. 19 (B.A. 4); Psalm. lxxviii. 5; Psalm. cxxxii. 12). Creditur ab hodiernis qui in sola Fide sunt, quod per "Sanguinem Agni hic intelligatur Passio crucis Domini, ex causa imprimis quia faciunt Passionem crucis Domini principale sui dogmatis, dicendo quod sic in Se transtulerit damnationem legis, satisfecerit Patri, ac Ipsi genus humanum reconciliaverit, praeter plura: at quod non ita sit, sed quod Dominus in Mundum venerit, ut subjugaret inferna et glorificaret Humanum, et quod Passio crucis fuerit ultima pugna per quam plene vicit inferna et plene glorificavit Humanum Suum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 12-14). Inde videri potest quod per "Sanguinem Agni" hic non intelligatur Passio crucis secundum hodiernum dogma. Quod per "Sanguinem Agni" intelligatur Divinum Verum procedens ex Domino, quod est Divinum Verum Verbi, videri potest ex eo, quod Dominus sit Verbum; et quia est Verbum, quod Divinum Verum ibi sit Ipsius Sanguis, et Divinum Bonum ibi Ipsius Corpus. Hoc potest ad evidentiam doceri ita: Estne unusquisque homo suum bonum et suum verum; et quia bonum est voluntatis, et verum est intellectus, est unusquisque homo sua voluntas et suus intellectus; quid aliud facit hominem; estne homo quoad essentiam illa duo. Dominus autem est Ipsum Bonum et Ipsum Verum, hoc est Divinum Bonum et Divinum Verum, quae duo etiam sunt Verbum. @1 509 pro "506"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church