Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 556

Previous Number Next Number See English 

556. "Et non dilexerunt animam suam usque ad mortem," significat qui non amaverunt semet plus quam Dominum. - Per "diligere animam suam" significatur amare semet et mundum; per "animam" enim significatur vita hominis propria, quae cuivis est a nativitate, quale est amare se et mundum super omnia: quare per "non amare animam suam" significatur non amare se et mundum plus quam Dominum et quae Domini sunt: "usque ad mortem," significat velle potius mori; consequenter est amare Dominum super omnia, et proximum sicut se ipsum (Matth. xxii. 35-39{1}), ac potius velle mori, quam a binis illis amoribus recedere. Simile significatur per haec Domini verba:

"Quisquis vult invenire Animam suam, perdet illam; et quisquis perdiderit Animam propter Jesum, inveniet illam" (Matth. x. 39; Luc. xvi. 33);

"Qui amat Animam suam, perdet illam; sed qui odio habet Animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam servabit illam" (Joh. xi. 25);

"Jesus dixit, Quisquis vult post Me venire, abneget semet; qui voluerit Animam suam servare, perdet illam; qui vero perdiderit Animam suam propter Me, inveniet illam; quid prodest homini, si totum Mundum lucratus fuerit, Animae autem jacturam fecerit; aut quid dabit homo pretium sufficiens redemptionis Animae suae" (Matth. xvi. 24-26{2}; Marc. viii. 35-37; Luc. ix. 24, 25). Per "amare Dominum" intelligitur amare facere praecepta Ipsius (Joh. xiv. 20-24); causa est, quia Ipse est Sua praecepta, sunt enim ab Ipso, proinde Ipse in illis, ita in homine cujus vitae inscripta sunt et illa homini inscribuntur per velle et facere illa. @1 35-39 pro "35 ad 38"$ @2 24-26 pro "24, 25"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church