570. "Et super cornubus suis decem diademata" significat potentiam falsificandi multa vera Verbi. - Per "cornua" significatur potentia (n. 539); per "decem" significatur multum (n. 101); et per "diademata" significantur vera Verbi falsificata (n. 540); inde, per "super cornubus suis decem diademata," significatur habere in potentia falsificare multa vera Verbi: de Dracone dicitur quod super capitibus suis haberet "septem diademata," de hac autem ejus Bestia, quod super cornubus suis haberet "decem diademata;" causa est quia hic significatur potentia falsificandi multa vera Verbi, ibi autem falsificatio omnium Laici enim possunt, sed non faciunt; illi enim qui in falsis sunt et in fide illorum, contra vera sunt, quare dum vident vera in Verbo, falsificant illa.