571. "Et super capitibus suis nomen blasphemiae," significat negationem Divini Humani Domini, et doctrinam Ecclesiae non ex Verbo, sed ex propria intelligentia exclusam. - Per "septem capita" significatur insania ex meris falsis, ut supra (n. 568); et haec insania loquitur blasphemiam, dum negat Divinum Domini in Humano Ipsius; et quoque dum doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumit, sed illam ex propria intelligentia excludit. Quod primum attinet, quod blasphemia sit negare Divinum Domini in Humano Ipsius, est quia ille qui negat, est contra fidem in universo Christiano Orbe receptam, quae Athanasiana vocatur, ubi manifeste dicitur, Quod in Jesu Christo Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, non sint duo, sed unum, et quod sint una Persona, unita ut anima et corpus; quare qui negant Divinum in Humano Ipsius, non procul sunt a Socinianis et Arianis, nimirum tunc quando de Solo Humano Domini sicut de humano alterius hominis, et prorsus nihil tunc de Divino Ipsius ab aeterno, cogitant. Quod alterum attinet, quod sit blasphemia doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumere, sed illam ex propria intelligentia excludere, est quia Ecclesia est ex Verbo, et talis est qualis ei intellectus Verbi, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 76-79); et Doctrina quod sola Fides, hoc est, Fides absque Operibus Legis, justificet et salvet, non est ex Verbo, sed ex unico dicto Pauli (Rom. iii. 28), false intellecto (videatur n. 417); et omne falsum doctrinae non aliunde originem ducit quam ex propria intelligentia. Quid enim universalius in Verbo docetur quam fugere malum et facere bonum, et quid ibi exstantius quam quod Deus amandus sit, et quod proximus; et quis non videt quod nemo amare proximum possit nisi vivat secundum opera Legis, et qui non amat proximum nec amat Deum; nam in amore proximi Dominus Se cum homine et homo se cum Domino conjungit, hoc est, Dominus et homo in illo amore simul sunt; et quid est amare proximum, quam non facere ei malum, secundum praecepta Decalogi (Rom. xiii. 8-11); et quantum homo non vult facere proximo malum, tantum vult ei facere bonum. Ex his patet quod blasphemia sit, Opera hujus Legis excludere a salvatione, ut faciunt qui solam Fidem, quae est Fides separata a bonis Operibus, unice salvificam faciunt. Per "blasphemiam," Matth. xii. 31, 32. Apoc. xvii. 3, Esaj. xxxvii. 6, 7, 23, 24, intelligitur negare Divinum Domini, ut faciunt Sociniani, et negare Verbum; nam qui ita negant Divinum Domini, non potest intrare Caelum, Divinum enim Domini est omne in omnibus Caeli; et qui negat Verbum, is negat omnia religionis.