Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 582

Previous Number Next Number See English 

582. (Vers. 5.) "Et datum ei os loquens magna et blasphemias," significat quod doceat mala et falsa. - Per "os loquens" significatur doctrina, praedicatio et sermo (n. 452{1}); per "loqui magna et blasphemias" significatur docere mala et falsa; "magnum" enim praedicatur de bono, et in opposito sensu de malo (n 656, 663, 866, 898), et per "blasphemias" significantur vera Verbi falsificata, ita falsa; quid hic per "blasphemias" in specie significatur, videatur supra (n. 571): quod doceat mala, est quia removet Opera Legis, ita facienda, a salvatione; et qui hoc facit, in malis spiritualibus est, quae sunt peccata. @1 452 pro "453"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church