Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 581

Previous Number Next Number See English 

581. "Dicentes, Quis similis Bestiae, quis potest pugnare cum ea," significat excellentiam illius Doctrinae prae omni alia, quia a nemine contradici potest. - "Quis similis est Bestiae, significat opinionem de excellentiam illius Ecclesiae ex ejus doctrina prae omni alia; per "Bestiam" significatur communis caetus, ita Ecclesia, et abstracte doctrina ejus; "quis potest pugnare cum illa," significat, quis potest contradicere quod homo non possit bonum aliquod spirituale facere a se, praeter plura, de quibus supra (n. 566); et quia hoc contradici non potest, "Annon sic salvabimur per Fidem absque Operibus Legis." Sed quod conclusio sit absona, imo in se insana, videri potest ab unoquovis qui scit aliquid et sapit ex Verbo. "Quis potest pugnare cum illa," etiam significat quod doctrina illa ab antesignanis, et a docentibus post illos, per argumenta tam ingeniose et argute confirmata sit et sic munita, ut non impugnari possit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church