580. "Et adoraverunt Bestiam," significat agnitionem communi caetu, quod sancta veritas sit, quod nemo a se possit facere bonum opus, - nec implere Legem. - Per "adorare" significatur pro sancto Ecclesiae agnoscere, ut mox supra (n. 579), hic quod sit sancta veritas, quod nemo possit a se facere bonum opus, ac implere Legem; et quia haec duo sanctae veritates sunt, sequitur quod opera Legis removenda sint a Fide, ut non salvifica: sed quod hae veritates, una cum pluribus aliis, falsificatae sint, videatur supra (n. 566). Per "Bestiam" hic significatur simile quod per "Draconem," propter receptionem et agnitionem; quare dicitur quod "adoraverint Draconem," et "adoraverint Bestiam."