Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 585

Previous Number Next Number See English 

585. "Et Tabernaculum Ipsius et eos in Caelo habitantes," significat scandala contra Ecclesiam caelestem Domini et contra Caelum. - Per "tabernaculum" paene simile significatur quod per "templum," nempe in supremo Sensu Divinum Humanum Domini, et in Sensu respectivo Caelum et Ecclesia (n. 191, 529). Sed per "tabernaculum" in hoc Sensu significatur Ecclesia caelestis, quae in bono amoris a Domino in Dominum est, et per "templum" Ecclesia spiritualis, quae in veris sapientiae a Domino est: per "illos in Caelo habitantes" significatur Caelum. Quod per "tabernaculum" significetur Ecclesia caelestis, est quia Antiquissima Ecclesia, quae fuit caelestis quia in amore in Dominum, sanctum cultum habuit in tabernaculis; et Antiqua Ecclesia, quae fuit Ecclesia spiritualis, sanctum cultum habuit in templis. Tabernacula fuerunt ex ligno, ac templa ex lapide; et "lignum" significat bonum, et "lapis" verum. Quod per "tabernaculum" significetur Divinum Humanum Domini quoad Divinum Amorem, tum Caelum et Ecclesia, quae in amore in Dominum, constare potest a sequentibus locis:

"Jehovah, quis commorabitur in Tabernaculo Tuo; quis habitabit in Monte sanctitatis Tuae. Qui ambulat integer, facit justitiam, et loquitur veritatem" (Psalm. xv. 1, 2); "Jehovah abscondet me in Tentorio Suo, occultabit me in occulto Tabernaculi Sui, exaltabit me" (Psalm. xxvii. 5{1}). "Manebo in Tabernaculo Tuo in aeternum" (Psalm. lxi. 5 (B. A. 4));

"Specta Sionem; oculi tui videant Hierosolymam, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur" (Esaj. xxxiii. 20);

"Jehovah Qui expandit Caelos sicut Tabernaculum ad habitandum" (Esaj. xl. 22);

"Jehovah altissimum posuisti Habitaculum Tuum, plaga non appropinquabit ad Tabernaculum Tuum" (Psalm. xci. 9, 10);

"Jehovah posuit Tabernaculum in medio illorum, ambulaturus in medio illorum" (Levit. xxvi. 11, 12);

"Jehovah deseruit Tentorium Schiluntis, Tabernaculum in quo habitavit inter homines" (Psalm. lxxviii. 60); "Audivi vocem magnam e Caelo dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus, Qui habitabit cum illis" (Apoc. xxi. 3); "Devastatum est Tabernaculum Meum" (Jerem. iv. 20; cap. x. 20);

"Evellet te ex Tabernaculo, et eradicabit te e terra viventium" (Psalm. lii. 7 (B. A. 5)). (Praeter alibi, ut Esaj. xvi. 5{2}; cap. liv. 2; Jerem. xxx. 18; Thren. ii. 4; Hosch. ix. 6; cap. xii. 9{3}; Sach. xii. 7.) Quoniam Antiquissima Ecclesia, quae erat Ecclesia caelestis, quia in amore in Dominum et inde in conjunctione cum Ipso, sanctum cultum habebat in tabernaculis, ideo Ex mandato Domini Tabernaculum a Mose erectum est, in quo omnia Caeli et Ecclesiae repraesentabantur; quod tam sanctum erat, ut non liceret alicui in illud intrare, quam Mosi, Aharoni, et filiis ejus; et si quis ex populo, moreretur (Num. xvii. 27, 28 (B. A. 12, 13), cap. xviii. 1, 22, 23; cap. xix. 14-19). Intime in illo fuit Arca, in qua binae Tabulae, quae Decalogus, super qua Propitiatorium et Cherubi; et extra velum inibi Mensa super qua Panes facierum, Altare suffitus, et Candelabrum cum septem lucernis; quae omnia erant repraesentativa Caeli et Ecclesiae. Describitur, Exod. xxvi. 7-16; cap. xxxvi. 8-37; et legitur quod Forma ejus ostensa sit Mosi super Monte Sinai (Exod. xxv. 9; cap. xxvi. 30); et quod datur videndum e Caelo, hoc repraesentativum Caeli et inde Ecclesiae est. In memoriam sancti cultus Domini in tabernaculis ab antiquissimis, et conjunctionis cum Ipso per amorem, mandatum est "Festum Tabernaculorum" (de quo Levit. xxiii. 39-44; Deutr. xvi. 13, 14; Sach. xiv. 16, 18, 19). @1 5 pro "4, 5"$ @2 5 pro "14"$ @3 9 pro "10"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church