586. (Vers. 7.) "Et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos," significat quod impugnaverint Divina vera Verbi, prostraverint illa. - Per "bellum" significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, et veri contra falsum (n. 500); inde "bellum facere" est impugnare: per "sanctos" intelliguntur qui in Divinis veris a Domino per Verbum sunt, et inde abstracte a personis Divina Vera (n. 173); quare per "vincere illos" significatur facere ut vera non valeant, ita illa prosternere. Similia significantur per haec apud Danielem:
Quarta bestia ascendens ex mari, cui os loquens magna, "fecit bellum cum Sanctis et praevaluit" (vii. (20,) 21);
tum per haec ibi:
Hircus caprarum cucurrit contra Arietem, projecit eum in terram, conculcavit eum; "et extulit se contra Principem exercitus, et projectum est Habitaculum Sanctuarii Ipsius; et projecit Veritatem in terram" (viii. 5-7, 11, 12{1});
quod per "hircum caprarum" intelligatur fides separata a charitate, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (61-68). Similia intelliguntur per haec:
"Rex surget durus faciebus, intelligens subtilia, perdet validos, et Populum Sanctorum, et contra Principem principum exsurget; et fraus prospere successura est in manu ejus" (Dan. viii. 23-25{2});
quod "rex" ille sit "hircus caprarum," dicitur ibi (vers. 21). Consimile etiam significatur per quod "Bestia ascendens ex abysso Bellum fecerit cum duobus Testibus, ac illos vicerit et occiderit" (Apoc.{3} xi. 7);
((videatur) n. 500): quod vicerint, est quia Laici argutias illorum, quas vocant arcana, non vident, obvelant enim illas apparentiis et fallaciis; quare dixerunt, "Quis similis est Bestiae, quis potest pugnare cum ea" (vers. 4) (n. 579-581). Quod per "sanctos" intelligantur qui in veris a Domino per Verbum sunt, constare potest ex locis supra (n. 173) adductis; et insuper ex his:
"Jesus dixit, Pater Sanctifica illos in Veritate Tua, Verbum Tuum Veritas est: Ego Sanctifico Me Ipsum, ut illi sint Sanctificati in Veritate; Ego in illis et Tu in Me" (Joh. xvii. 17, 19, 23);
"Jehovah e Sinai venit, venit ex myriadibus Sanctitatis, a dextra ignis Legis illis; in tua manu omnes Sancti Ipsius, accipiet de verbis tuis" (Deutr. xxxiii. 2,3);
ex quibus patet, quod "sancti" dicantur qui in Divinis Veris a Domino per Verbum sunt: tum, quod qui vivunt secundum praecepta, hoc est, vera Verbi, essent "Sancti Jehovae" (Levit. xix. 2; Deutr. xxvi. 18,19);
et si facerent foedus, essent "Gens Sancta" (Exod. xix. 5,6);
Decalogus est foedus quod facerent (n. 529{4}). Inde erat, quod locus in Tabernaculo ubi Arca erat, in qua Decalogus, vocatus sit "Sanctum Sanctorum" (Exod. xxvi. 33,34). "Sancti" dicuntur qui vivunt secundum vera Verbi; non quod illi sancti sint, sed quod vera in illis sancta sint, et sancta sunt cum a Domino in illis, et Dominus in illis est cum vera Verbi Ipsius (Joh. xv. 7). Ex veris a Domino Angeli dicuntur Sancti (Matth. xxv. 31; Luc. ix. 26); Similiter Prophetae (Luc. i. 70; Apoc. xviii. 20; cap. xxii. 6); Similiter Apostoli (Apoc. xviii. 20). Inde est, quod Templum dicatur" Templum Sanctitatis" (Psalm. v. 8 (B. A. 7); Psalm. lxv. 5 (B. A. 4));
Quod Sion, "Mons Sanctitatis" (Esaj. lxv. II; Jerem. xxxi. 23; Ezech. xx. 40; Psalm. ii. 6; Psalm. iii. 5 (B. A. 4); Psalm. xv. I);
Quod Hierosolyma, "Urbs Sancta" (Esaj. xlviii. 2: cap. lxiv. 10; Apoc. xxi. 2,10; Matth. xxvii 53);
Quod Ecclesia, "Populus Sanctorum" (Esaj. lxii. 12; cap. lxiii. 18; Psalm. cxlix. 1); et quoque Regnum Sanctorum (Dan. vii. 18,22,27). Causa, quod sancti vocati sint, est quia "Angeli" in Sensu abstracto significant Divina Vera a Domino; "Prophetae," Vera doctrinae: "Apostoli," Vera Ecclesiae; "Templum," Caelum et Ecclesiam quoad Divinum verum; pariter "Sion," "Hierosolyma," "Populus," et "Regnum Dei:" quod non aliquis sit sanctus a se, ne quidem angeli, videatur Hiob xv. 14, 15; sed a Domino, quia "Dominus est Solus Sanctus" (Apoc. xv. 4;) ((videatur) n. 173). @1 viii. 5-7, 11, 12 pro "vii. 5, 6, 7, 12"$ @2 23-25 pro "23, 24, 21"$ @3 Apoc. pro "cap."$ @4 529 pro "60"$