Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 595

Previous Number Next Number See English 

595. "Et habebat duo cornua similia Agno, et loquebatur sicut Draco," significat quod loquantur, doceant et scribant ex Verbo, sicut Divinum Verum Domini foret, et tamen est verum falsificatum. - Per "cornua" significatur potentia (n. 270, 443); hic potentia in loquendo, docendo et scribendo, ita in ratiocinando et argumentando; quod cornua visa sint "similia Agno," significat quod venditent sua illa, sicut forent Divina Vera homini, quia ex Verbo per "Agnum" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Verbum, quod est Divinum Verum ex Divino Bono; inde est, quod super hac Bestia, quae etiam est Pseudopropheta (n. 594), apparuerint duo cornua similia Agno; quod autem essent Divina Vera falsificata, significatur per quod "loqueretur sicut Draco;" quod ab illis qui in fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione, omnia vera Verbi falsificata sint, videatur supra (n. 566). Quod hoc et illud significetur, per quod Bestia haec haberet "duo cornua similia Agno, et loqueretur sicut Draco," patet manifeste ab his Domini verbis apud Matthaeum." "Si quis dixerit vobis, Ecce hic est Christus, aut ibi,ne credite; surgent falsi Christi et Pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut in errorem inducant, si possibile, electos; ecce praedixi vobis" (xxiv. 23-25);

per "Christum" simile significatur quod hic per "Agnum," nempe Dominus quoad Divinum Verum Verbi; quare quod dicturi "Ecce hic est Christus," significat quod dicturi quod hoc sit Divinum Verum Verbi quod autem sit illud falsificatum significatur per haec, "Si quis dixerit vobis, hic est Christus aut ibi, ne credite, quia surgent falsi Christi et Pseudoprophetae:" quod hi sint de quibus Dominus praedixit, patet ex eo, quod dicatur, quod "illi daturi sint signa magna et prodigia, ac in errorem inducturi, si possibile, electos;" simile ut de hac Bestia, quae est Pseudopropheta (vers. 13, 14, hujus capitis). Illa quae Dominus praedixit in illo capite apud Matthaeum, fuerunt de Ultimo Tempore seu statu Ecclesiae, qui ibi intelligitur per "Consummationem saeculi."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church