596. (Vers. 12.) "Et potestatem prioris Bestiae omnem facit coram illo," significat quod confirmaverint dogmata, quae per "Draconem" significantur, et a Laicis recepta sunt, et quod per id illa valeant. - Quod haec significentur, videri potest a supra explicatis de potestate a Dracone data Bestiae a Mari ascendenti (n. 575, 579); et quia haec Bestia, quae est Pseudopropheta, fecit illam potestatem coram Dracone, non aliud significatur quam quod fecerint illa valere per confirmationes.