615. "Et tanquam vocem tonitrui magni," significat Dominum loquentem per Novum Caelum ex Divino Amore. - Quod "fulgura, tonitrua et voces," significent illustrationem, perceptionem at instructionem, videatur supra (n. 236); et quod "septem tonitrua loquentia" significent Dominum loquentem per universum Caelum (n. 472). Dominus cum loquitur per Caelum, loquitur e tertio Caelo per secundum Caelum, ita ex Amore per Divinam Sapientiam, tertium enim Caelum est in Divino Amore Ipsius, et secundum Caelum in Divina Sapientia Ipsius. Dominus nusquam aliter loquitur, dum e Caelis superioribus; et haec sunt quae intelliguntur per "vocem tanquam aquarum multarum," et per "vocem tonitrui magni;" "aquae multae" sunt Divina vera Divinae Sapientiae, et "tonitrui magnum" est Divinum Bonum Divini Amoris.