660. "Et victoriam habentes de Bestia, et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus," significat illos qui rejecerunt solam Fidem, et doctrinam ejus, et sic non agnoverunt et imbuerunt falsa ejus, nec falsificaverunt Verbum.-Per "Bestiam" significatur fides Draconis apud Laicos (de qua cap. xiii. 1-10{1}), quia ejus imago facta est (vers. 14 ibi) per "imaginem ejus" significatur doctrina (n. 602, 634, 637): per "characterem" significatur agnitio illius fidei (n. 605, 606, 634, 637, 679); per "numerum nominis ejus" significatur falsificatio Verbi (n. 610). Ex his patet, quod per illa verba significentur qui rejecerunt solam Fidem et doctrinam ejus, et sic non agnoverunt et imbuerunt falsa ejus, nec falsificaverunt Verbum. @1 1-10 pro "1 ad 11"$