Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 678

Previous Number Next Number See English 

678. "Et factum est ulcus malum at noxium," significat interiora mala et falsa destructiva omnis boni et veri in Ecclesia. - Per "ulcus" hic non aliud significatur quam malum oriundum ex vita secundum hoc caput doctrinae, quod sola Fides sine Operibus Legis justificet et salvet, quia sequitur, "in hominibus habentibus characterem Bestiae et imaginem ejus adorantibus," per quae illa fides et vita secundum illam significatur; quare per "ulcus malum et noxium" significantur interiora mala et falsa destructiva omnis boni et veri in Ecclesia; per "noxium significatur destructivum, et malum non potest non destruere bonum, ac falsum verum. Quod "ulcus" illa significet, est quia ulcera corporis oriuntur ex vitiositate sanguinis, aut ex alia malignitate interiore; similiter ulcera in spirituali sensu intellecta, haec oriuntur ex concupiscentiis et earum jucundis, quae sunt causae interiores; ipsum malum quod per "ulcus" significatur, et in externis apparet ut jucundum, intus in se recondit concupiscentias, a quibus oritur et conflatur. Sed probe sciendum est, quod interiora mentis humanae sint in successivo ordine et in simultaneo apud unumquemvis; in successivo ordine sunt a superioribus seu prioribus ad inferiora seu posteriora ejus; in simultaneo ordine sunt in ultimis seu postremis, sed in his sunt ab interioribus ad exteriora sicut a centro ad peripherias; quod ita sit multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 173-281), ubi de Gradibus ex quibus patet, quod ultimum sit complexus omnium priorum. Inde sequitur, quod omnes concupiscentiae mali sint in ordine simultaneo intus in ipso malo quod homo percipit apud se: omne malum quod homo percipit apud se est in ultimis; quare cum homo rejicit a se malum, simul etiam rejicit concupiscentias ejus, sed usque non a se, sed a Domino. Homo quidem a se potest rejicere malum, sed non concupiscentias ejus: quare cum vult rejicere malum, pugnando contra illud, spectabit ad Dominium; Dominus enim operatur ab intimis ad ultima; intrat enim per animam hominis, et purificat. Haec dicta sunt, ut sciatur quod "ulcus" significet malum in ultimis seu extremis apparens, ex interna malignitate oriundum. Hoc fit apud omnes qui sibi persuadent solam Fidem salvare, et propterea non reflectunt super aliquod malum apud se nec spectant ad Dominum. "Ulcera" et "vulnera" significant mala in extremis oriunda ex malis interioribus, quae sunt concupiscentiae, etiam in sequentibus locis:

"A vola pedis usque ad caput non est integritas; Vulnus et Cicatrix, et plaga recens; non expressa sunt, non obligata, non emollita oleo" (Esaj. i 6{1});

"Iniquitates meae transiverunt caput meum: computruerunt, contabuerunt Vulnera propter stultitiam meam" (Psalm. xxxviii. 5, 6 (B.A. 4, 5));

"In die, quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, Vulnus plagae sanabit" (Esaj. xxx. 26):

"Si non obediveris voci Jehovae, custodiendo ad faciendum praecepta Ipsius, percutiet te Jehovah Ulcere Aegypti, haemorrhoidibus et scabie et prurigine: et Ulcere malo super genubus, et super femoribus, a quibus non possis sanari; a vola pedis usque ad verticem tuum" (Deut: xxviii. 15, 27, 35). Per "Ulcus pustularum efflorescens in homine et in bestia in Aegypto" (Exod ix. 8-11), nec aliud significatum est; nam miracula ibi facta significabant mala et falsa in quibus erant. Et quia Gens Judaica erat in prophanatione Verbi, et haec per "lepram" significatur, ideo fuit lepra non modo in eorum carne, sed etiam in vestibus, domibus et vasis; et prophanationis genera significantur per varia mala leprae, quae erant Tumores, ulcera tumorum, papulae albae et rubescentes, abscessus, ustiones, vitiligines, porrigines, etc. (Levit. xiii. 1 ad fin.). Ecclesia enim apud illam gentem erat Ecclesia repraesentativa, in qua interna repraesentabantur per externa quae correspondebant. @1 6 pro "6, 7"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church