679. "In hominibus habentibus characterem Bestiae, et imaginem ejus adorantibus;" significat apud illos qui vivunt solam Fidem, et recipiunt doctrinam ejus.-Per "habere characterem Bestiae" significatur solam Fidem agnoscere, illam apud se confirmare, et vivere secundum illam; et per "adorare imaginem ejus" significatur recipere doctrinam ejus (videatur supra, n. 602, tum 634, 637). Per vivere solam Fidem, et recipere doctrinam ejus, intelligitur nihili facere vitam propter salutem, nec aliquam veritatem; credentes quod si modo orent ad Deum Patrem ut misereatur propter Filium, salventur. Hoc faciunt illi imprimis, qui interiora doctrinae illius sciunt et agnoscunt, de illis enim hic agitur (videatur mox supra, n. 677).