Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 702

Previous Number Next Number See English 

702. "Spiritus tres immundos similes ranis," significat quod orirentur merae ratiocinationes et cupiditates falsificandi vera. -Per "spiritus" significantur hic similia quae per daemones, quoniam mox dicitur quod essent "spiritus daemonum;" et per "daemones" significantur cupiditates falsificandi vera (n. 458); per "tres" significantur omnia (n. 400, 505), hic itaque mere; per "ranas" significantur ratiocinationes ex cupiditatibus, quia coaxant, et prurigines sunt: ex his patet quod per "spiritus tres immundos si miles ranis" significentur merae ratiocinationes et cupiditates falsificandi vera. Per "ranas" hic non aliud significatur quam quod per "ranas Aegypti," quia devastatio Ecclesiae apud Aegyptios per miracula facta aeque describitur; de quibus ita apud Mosen:

"Extendit Aharon manum suam super aquas Aegypti, et ascendit Rana, et operuit terram; et postea remotae sunt ranae, et tantum in flumine supererant" (Exod. viii. 1-10 (B.A. 5-14); Psalm. lxxviii. 45; Psalm. cv. 30). Quod ranae productae fuerint ex aquis Aegypti, et superessent in flumine, erat quia aquae in Aegypto, et imprimis aquae fluminis ibi, significabant falsa doctrinae ex quibus ratiocinati sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church