703. (Vers. 14.) "Sunt enim spiritus daemonum," significat quod essent cupiditates falsificandi vera et ratiocinandi ex falsis.-Quod per "daemones" significentur cupiditates falsificandi vera, videatur supra (n. 458); et quia erant "similes ranis," etiam erant cupiditates ratiocinandi ex falsis, ut mox supra (n. 702).