Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 710

Previous Number Next Number See English 

710. (Vers. 18.) "Et factae sunt voces et fulgura et tonitrua," significat ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali in Ecclesia apud illos qui in sola Fide sunt, et tergiversantur reflectere super mala apud se, quoniam non volunt recedere ab illis si scirent illa. - Quod per "voces, fulgura et tonitrua" significentur ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis, constare potest ex supradictis (n. 396, 530{1}), et ibi similibus. Quod illi qui in Fide separata ab Operibus Legis et inde in malis vitae sunt, tergiversentur reflectere super mala apud se, quia non volunt recedere ab illis si scirent illa, patet absque explicatione; experientia docet hoc: mala enim sunt jucunda, quia sunt amores; et a jucundis recedere nemo vult, nisi spectet ad vitam post mortem, et primum ad Infernum quale est, et postea ad Caelum quale est, ac cogitet extra actum mali de illis; si etiam tunc spectat ad Dominum, et cogitat, Quid temporarium respectu ad aeternum, annon sicut nihil, tunc potest reflectere super mala sua, ac velle scire illa, et recedere ab illis. At si in sola Fide se confirmaverat, tunc dicet corde, Fides nostra theologica, quod Deus Pater misereatur propter Filium Qui passus est pro peccatis nostris, si hoc ex quadam fiducia supplicem, facit omnia, tunc non reflectit super aliquod malum apud se; dicit etiam secum ex illa fide quod malum non damnet, et quod salvatio sit pura misericordia, praeter similia alia; sic permanet in suis malis, et jucundat se in illis usque ad finem vitae. Tales sunt ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali, quae hic significantur per "voces, fulgura et tonitrua." @1 530 pro "531"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church