Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 711

Previous Number Next Number See English 

711. "Et terrae motus factus est magnus, qualis non factas ex quo homines facti sunt super terra; talis terrae motus adeo magnus, significat omnium Ecclesiae quasi concussiones, paroxysmos, inversiones, detractiones e Caelo. - Quod per "terrae motus" significentur mutationes status Ecclesiae, videatur supra (n. 331); et quia terrae motus sunt leviores et graviores (hic gravissimi, quia dicitur, quod talis terrae motus "non factus sit ex quo homines facti sunt"), patet quod per "terrae motum" hic significentur omnium Ecclesiae concussiones, paroxysmi, inversiones, detractiones e Caelo. Dicitur etiam de Dracone, qui vocatur Serpens antiquus, Diabolus et Satanas, quod "Cauda sua detraxerit e Caelo tertiam partem stellarum, et projecerit in terram" (Apoc. xii. 4);

Similiter de Hirco caprarum (Dan. viii. 10-12). Dicit etiam Dominus de fine hujus Ecclesiae, "Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fient" (Matth. xxiv. 21). Finis Ecclesiae describitur etiam apud Prophetas per terrae concussiones, subversiones, dejectiones, et plura quae sunt terrae motuum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church