Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 722

Previous Number Next Number See English 

722. (Vers. 3.) "Et detulit me in desertum in spiritu," significat in statu spirituali delatum ad illos apud quos omnia Ecclesiae devastata sunt. -Per "desertum" significatur Ecclesia, in qua non est aliquod verum amplius, ita ubi omnia ejus devastata sunt (n. 546) et per esse "in spiritu" significatur esse in statu spirituali ex Divino influxu, de quo supra (n. 36): inde per "detulit me in desertum in spiritu significatur in statu spirituali delatum esse ad illos apud quos omnia Ecclesiae devastata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church