Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 723

Previous Number Next Number See English 

723. "Et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae," significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato. -Per "Mulierem" significatur Religiosum Catholico Romanum seu Babylonicum, nam sequitur, "super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae. "Quod" mulier "significet Ecclesiam ex affectione veri, videatur n. 434, hic Religiosum Romano Catholicum, quod est in affectione opposita; per "Bestiam coccineam" significatur Verbum, de quo sequitur; et per "plenam nominibus blasphemiae" significatur prorsus prophanatum; per "blasphemiam" enim significatur negatio Divini Domini in Humano Ipsius, et adulteratio Verbi (n. 571, 582, 692, 715{1}), ita prophanatio; nam qui non agnoscit Divinum Domini in Humano Ipsius, et falsificat Verbum, sed non ex proposito, quidem prophanat, at leviter; sed qui addicant sibi omnem potentiam Divini Humani Domini, et propterea negant illud, et qui applicant omnia Verbi ad acquirendum sibi dominium super Sancta Ecclesiae et Caeli, et propterea adulterant Verbum, illi prophanant graviter. Ex his constare potest, quod per "vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae," significetur Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato; per "coccineum" significatur Verum Verbi ex origine caelesti. Quod per "Bestiam coccineam" significetur Verbum quoad Divinum Verum Caeleste, ex prima cogitatione apparet sicut remotum et alienum, imo absonum, quia vocatur "Bestia;" sed quod per "bestiam" in Sensu spirituali significetur affectio naturalis, et quod dicatur de Verbo, de Ecclesia et de Homine, videatur supra, n. 239,{2} 405, 567. Quod "quatuor Animalia," quorum unum erat Leo, alterum Vitulus, et quartum Aquila, significent Verbum, et quoque apud Ezechielem vocantur "Bestiae," n. 239, 275, 286, 672. Quod "Equus," qui etiam est bestia, significet intellectum Verbi, n. 298: quod "Agnus" significet Dominum, quod "Ovis" hominem Ecclesiae, et quod "Grex" ipsam Ecclesiam, notum est. Haec allata sunt, ne quis miretur quod per "Bestiam coccineam" significetur Verbum. Et quia Religiosum Catholico Romanum super Verbo fundat suum robur et suam dignitatem, ideo visa est Mulier illa sedens "super Bestia coccinea," ut prius "super aquis multis" (vers. I), per quas significantur veritates Verbi adulteratae et prophanatae (supra, n. 719{3}). Quod per "Bestiam" illam significetur Verbum, patet manifeste ex illis quae de ea in sequentibus hujus capitis dicuntur, ut in versu 8: "Bestia, quam vidisti, erat et non est; et mirabantur habitantes super terra, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est." In versu II: "Bestia, quae erat et non est, ipsa Rex octavus est, et de septem est, et in interitum abit." In vers. 12, 13: quod "decem Cornua decem Reges sint, qui potentiam et potestatem suam Bestiae tradent." In versu 17: "Deus dedit in corda eorum dare Regnum suum Bestiae." Talia non possunt dici nisi de Verbo. @1 715 pro "716"$ @2 239 pro "139"$ @3 719 pro "729"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church