743. (Vers. 14.) "Hi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet eos, quia Dominus dominorum est at Rex regum," significat pugnam Domini cum illis de agnitione Divini Humani Ipsius, quia Dominus in Illo est Deus Caeli et Terrae et quoque Verbum. -Per "pugnam" illorum cum Domino et Domini cum illis, non intelligitur pugna qualis est a malis et cum malis, sed qualis est ab illis et cum illis qui nondum in veris sunt de Domino; per "Agnum" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum et quoque quoad Verbum (n. 269, 291, 595) et per "vincere illos" significatur convincere per Verbum; "quia est Dominus dominorum et Rex regum," significat quia est Deus Caeli et Terrae: ex Dominio Ipsius super omnia Bona Caeli et Ecclesiae vocatur Ipse "Dominus dominorum," et ex Regno Ipsius super omnia Vera Caeli et Ecclesiae vocatur Ipse "Rex regum" (n. 664): ex his patet, quod per "hi pugnabunt cum Agno, et Agnus vincet eos, quia est Dominus dominorum et Rex regum," significetur pugna Domini cum illis de agnitione Divini Humani Domini, quia Dominus in Divino Humano Suo est Deus Caeli et Terrae. Quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, Ipse manifestis verbis docet; nam dicit, "Omnia quaecunque Pater habet, Mea sunt" (Joh. xvi. 15{1}); "Pater dedit omnia in manum Filii" (Joh. iii. 35,36; cap. xiii. 3);
Pater, dedisti Mihi potestatem omnis carnis: "omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea" (Joh. xvii. 2,3,10);
"Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra" (Matth. xxviii. 18); "Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me:" qui cognoscit et videt me, cognoscit et videt Patrem; quia "Ego in Patre, et Pater in Me" (Joh. xiv. 6-11);
"Pater et Ego unum sumus" (Joh. x. 30);
Quod omnis qui credit in Dominum vitam aeternam habeat, et qui non credit in Ipsum non videat vitam (Joh. iii. 15, 17, 18, 36; cap. vi. 47; cap. xi.{2} 26; et alibi). Quis non scit quod Dominus conceptus sit a Deo Patre, (Luc. i. 34, 35); et quis non inde scire potest, quod Deus Pater, Qui est Jehovah, susceperit Humanum in mundo, et inde quod Humanum sit Humanum Dei Patris, et sic quod Deus Pater et Ipse sint unum, sicut Anima et Corpus unum sunt: num itaque aliquis potest adire Animam hominis, et inde descendere ad Corpus ejus; annon Humanum ejus adeundum est, et tunc Anima ejus aditur. Per haec et per plura alia, quae in Verbo sunt, Agnus vincet illos; quare quia desierunt colere Papam, colant Ipsum a Quo Papa se dicit habere omnem potestatem super Ecclesiam et Caelum: Papa est homo, et Dominus est Deus; et Deus solus adeundus, invocandus et adorandus, hoc est, colendus est. Est Dominus solus Sanctus Qui invocandus (Apoc. xv. 4). Scio quod cogitaturi sint, Quomodo potest Jehovah Pater, Qui est Creator Universi, descendere et assumere Humanum; sed cogitent etiam, quomodo potest Filius ab aeterno, Qui est aequalis Patri, et quoque Creator Universi, id facere: estne eadem res. Dicitur Pater et Filius ab aeterno, sed non est aliquis Filius ab aeterno; est Divinum Humanum, quod vocatur "Filius missus in mundum" (Luc. i. 34, 35 (; Joh. iii. 17)). Sed de his videatur infra (n.961{3}). @1 xvi. 15 pro "xii. 45"$ @2 xi. pro "xxv."$ @3 961 pro "990"$