Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 744

Previous Number Next Number See English 

744. "Et qui cum Ipso, vocati, electi et fideles," significat quod qui Dominum Solum adeunt et colunt, sint qui in Caelum veniunt, tam qui in Ecclesiae externis sunt, quam qui in ejus internis et intimis sunt. -"Qui cum Ipso," significat qui Dominum adeunt, illi enim cum Ipso sunt: per "vocatos, electos et fideles," significantur qui in Ecclesiae externis, internis et intimis sunt; qui, quia in Domino sunt, in Caelum veniunt. Per "vocatos" quidem intelliguntur omnes, quia omnes vocati sunt; sed per "vocatos qui cum Domino" intelliguntur qui in Caelo cum Domino sunt, sicut vocantur omnes qui in nuptiis cum Sponso sunt: per "electos " non intelligitur quod aliqui sint electi ex praedestinatione, sed qui cum Domino sunt, vocantur ita: per "fideles" intelliguntur qui fidem in Dominum habent. Quod sint qui in Ecclesiae externis, internis et intimis sunt, est quia Ecclesia Domini distinguitur sicut Caelum in tres gradus. In ultimo gradu sunt qui in externis ejus sunt, in secundo gradu sunt qui in internis ejus sunt, et in tertio gradu sunt qui in intimis ejus sunt. Illi qui in externis Ecclesiae cum Domino sunt, dicuntur "vocati; qui in internis ejus, dicuntur "electi;" et qui in intimis, dicuntur "fideles;" ita enim vocantur in Verbo, ubi Jacob dicitur "vocatus," et Israel "electus," quoniam per "Jacobum" ibi intelliguntur qui in externis Ecclesiae sunt, et per "Israelem qui in internis ejus. Quod dicatur hic, "qui cum Ipso vocati, electi et fideles," est quia praecedit quod "pugnabunt cum Agno, et Agnus vincet eos;" ut sciant quod illi quos Dominus vincet, hoc est, per Verbum convincet, sint cum Ipso in Caelo, quidam in Caelo ultimo, quidam in secundo, et quidam in tertio, quisque secundum receptionem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church