777. (Vers. 13.) "Et cinnamomum et suffimenta et pigmentum et thus," significat quod non illis sit amplius cultus ex bonis et veris spiritualibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet. -In versu praecedente actum est de omnibus quae sunt doctrinae Ecclesiae; in hoc versu autem agitur de omnibus quae sunt cultus Ecclesiae. Praemissa sunt illa quae sunt doctrinae, et sequuntur illa quae sunt cultus, quoniam ex bonis et veris doctrinae est quale cultus; cultus enim non est nisi quam actus externus, in quo interna, quae sunt doctrinae, erunt absque his est cultus absque sua essentia, vita et anima. Nunc quia omnia quae doctrinae sunt, se referunt ad bona quae amoris et charitatis sunt et ad vera quae sapientiae et fidei sunt, et illa bona et vera secundum gradus ordinis illorum sunt caelestia, spiritualia et naturalia, ita quoque omnia cultus. Et quia primo loco in versu praecedente nominantur spiritualia doctrinae, ita hic quoque spiritualia cultus, quae sunt "cinnamomum, suffimenta, pigmentum et thus;" et secundo loco nominantur caelestia cultus, quae sunt "vinum, oleum, simila et triticum;" et tertio nominantur naturalia cultus, quae sunt "jumenta et oves." Quod omnia illa bona et vera cultus erunt ex Verbo, significatur per quod sint "equorum, rhedarum, corporum, et animae hominum;" haec est series rerum in Sensu spirituali in hoc versu. Sed per omnia illa quae in hoc versu enumerata sunt, intelligitur similiter ut per illa quae in praecedente versu enumerata sunt, hoc est, quod illa bona et vera apud illos non sint, quia non habent talia apud se quae illis correspondent; quod patet ab illis quae praecedunt, ubi haec, quod urbs Babylon igne comburetur, et nemo merces ejus emet amplius (vers. 8-11); et ex illis quae sequuntur, ubi haec, quod omnia pinguia et splendida abiverint ab illa, et non invenientur amplius (vers. 14); et quod devastata sint (vers. 16, 19). Sed nunc dicetur aliquid de illis quae nominata sunt, quae sunt cinnamomum, suffimenta, pigmentum et thus. Haec nominantur, quia sunt talia per quae suffitus fiebant. Quod per "suffitus" significetur cultus Domini ex bonis et veris spiritualibus, videatur supra (n. 277, 392); et quod suffitus placerent quia erant ex fragrantibus quae correspondebant (n. 394). Omnia fragrantia per quae parabatur, intelliguntur per cinnamomum, suffimenta et pigmentum, et essentiale eorum per thus; hoc patet a recensione aromatum ex quibus conficiebatur, apud Mosen:
"Dixit Jehovah ad Mosen, Sume tibi aromata, stacten, onychen et galbanum, et thus purum; et facies illa suffimentum, pigmentum, opus pigmentarii, salitum, purum, sanctum" (Exod. xxx. 34-37);
ex illis fiebant suffitus, per quos significabatur cultus ex bonis et veris spiritualibus, ut dictum est. Nominatur hic cinnamomum loco omnium aromatum ibi. Quid autem singula illa aromata in Sensu spirituali significant, videri potest in Arcanis Caelestibus super Exodo, ubi illa singillatim explicata sunt.