Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 778

Previous Number Next Number See English 

778. "Et vinum et oleum et similam et triticum," significat quod non illis amplius sit cultus ex veris et bonis caelestibus, quia non intus in cultu habent quae supranominatis correspondent. - Haec similia sunt cum illis quae nunc supra et prius dicta sunt, cum sola differentia, quod per haec significentur bona et vera caelestia; quaenam bona et vera dicuntur caelestia, et quaenam spiritualia, videatur supra (n. 773); et quod, quia haec illis non sunt, nec in cultu eorum sint: nam, ut supra dictum est, bona et vera doctrinae sunt in cultu sicut anima in corpore, quare cultus absque illis est cultus inanimatus; talis est cultus qui in externis est sanctus, in quo non aliquid internum sanctum est. Quod "vinum" significet verum ex bono amoris, videatur supra (n. 316); quod "oleum" significet bonum amoris, videbitur in sequente articulo; per "similam" significatur verum caeleste, et per "triticum" significatur bonum caeleste. Quod per "vinum," "oleum," "similam" et "triticum" significentur vera et bona cultus, est quia ex illis constabant libamina et minchae, quae una cum sacrificiis offerebantur super altari; et per sacrificia ac per munera oblata super altari significatur cultus, principalis enim cultus in illis consistebat. Quod libamina, quae erant vinum, super Altari una cum sacrificiis oblata fuerint, videri potest Exod. xxix. 40; Levit. xxiii. 12, 13, 18, 19; Num. xv. 2-15; cap. xxviii. 11-15, 18 ad fin.; cap. xxix. 1-7, seq.; et insuper Esaj. lvii.{1} 6; cap. lxv. 11; Jerem. vii. 18; cap. xliv. 17-19; Ezech. xx. 28; Joel i. 9; Psalm. xvi. 4; Deutr. xxxii. 38;

Quod etiam oleum super Altari una cum sacrificiis oblatum fuerit, Exod. xxix. 40; Num. xv. 2-15; cap. xxviii. 1 ad fin.;

Quod minchae, quae erant ex simila tritici, una cum sacrificiis super Altari oblatae fuerint, Exod. xxix. 40; Levit. ii. 1-13; cap. v. 11-13{2}; cap. vi. 7{3}-14 (B. A. 14-21); cap. vii. 9-13; cap. xxiii. 12, 13, 17; Num. vi. 14-21; cap. xv. 2-15; cap. xviii. 8-20; cap. xxviii. 1-15: cap. xxix. 1-7; et insuper Jerem. xxxiii. 18; Ezech. xvi. 13, 19; Joel i. 9; Malach. i. 10, 11: Psalm. cxli. 2; Panes facierum seu propositionis super mensa in Tabernaculo etiam ex simila tritici confecti sunt (Levit. xxiii. 17; cap. xxiv. 5-9{4}). Ex his videri potest, quod quatuor haec, vinum, oleum simila et triticum fuerint sancta et caelestia cultus. @1 lvii. pro "lviii."$ @2 13 pro "14"$ @3 7 pro "6"$ @4 9 pro "10"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church