779. Quoniam "oleum" hic inter sancta cultus nominatur, et significat bonum caeleste, dicetur hic aliquid de "Oleo Unctionis," quod apud antiquos in usu fuit, et postea mane datum filiis Israelis. Quod antiquis temporibus Unxerint lapides erectos in statuas, patet ex Gen. (xxviii. 18, 19, 22);
Quod etiam unxerint arma belli, scuta et clypeos (2 Sam. i. 21; Esaj. xxi. 5);
Quod mandatum sit, ut oleum sanctitatis praepararent, quo ungerent omnia sancta Ecclesiae; quod illo unxerint Altare et omnia ejus vasa, tum Tabernaculum et omnia ejus (Exod xxx. 22-33; cap. xl. 9-11; Levit. viii. 10-12; Num. vii. 1);
Quod eo unxerint illos qui sacerdotio fungerentur, et illorum vestes (Exod. xxix. 7, 29; cap, xxx. 30; cap. xl. 13-15; Levit. viii. 12{1}; Psalm. cxxxiii. 1-3);
Quod illo unxerint Prophetas (1 Reg. xix. 15, 16);
Quod illo unxerint Reges, et quod ideo Reges dicti sint "Uncti Jehovae" (1 Sam. x. 1; cap. xv. 1; cap. xvi. 3, 6, 12, 13{2}; cap. xxiv. 7, 11 (B. A. 6, 10); cap. xxvi. 9, 11, 16, 23{3}; 2 Sam. i. 16; cap. ii. 4, 7; cap. v. 17{4}; cap. xix. 22 (B. A. 21); 1 Reg. i. 34, 35; cap. xix. 15, 16; 2 Reg. ix. 3; cap. xi.{5} 12; cap. xxiii. 30; Thren. iv. 20; Hab. iii. 13; Psalm. ii. 2, 6; Psalm. xx. 6; Psalm. xxviii. 8; Psalm. xlv. 8{6} (B. A. 7); Psalm. lxxxiv. 9; Psalm. lxxxix. 21, 39, 52{7} (B. A. 20, 38, 51); Psalm. cxxxii. 17). Quod unctio per oleum sanctitatis mandata sit, est quia "oleum" significabat bonum amoris, et repraesentabat Dominum, Qui quoad Humanum Suum est Ipse et Solus Unctus Jehovae, unctus non oleo sed ipso Divino Bono Divini Amoris quare etiam nominatus est "Messias" in Veteri Testamento et "Christus" in Novo (Joh. i. 41{8}; cap. iv. 25), ac "Messias" et "Christus" significant Unctum. Inde est, quod Sacerdotes, Reges, et omnia Ecclesiae uncta fuerint, et cum uncta dicta sint sancta; non quod sancta in se essent, sed quia per id repraesentabant Dominum quoad Divinum Humanum. Inde fuit sacrosanctum laedere Regem, quia "Unctus Jehovae" (1 Sam. xxiv. 7, 11 (B. A. 6, 10); cap. xxvi. 9; 2 Sam. i. 16; cap. xix. 22 (B. A. 21)). Praeterea in usu receptum fuit semet et alios ungere ad testificandum animi laetitiam et benevolentiam, sed oleo communi aut alio nobili, at non oleo sanctitatis (Matth. vi. 17; Marc. vi. 13; Luc. vii. 46; Esaj. lxi. 3; Amos vi. 6; Mich. vi. 15 Psalm. xcii. 11 (B. A. 10); Psalm. civ. 15; Dan. x. 3{9}; Deutr. xxviii. 40); Quod non licuerit se aut alios ungere oleo sanctitatis (Exod. xxx. 32, 33). @1 12 pro "13"$ @2 xvi. 3, 6, 12, 13 pro "xvi. 6; cap. xviii. 3, 12"$ @3 23 pro "25"$ @4 17 pro "13"$ @5 xi. pro "xii."$ @6 8 pro "1"$ @7 21, 39, 52 pro "24, 38, 51"$ @8 41 pro "42"$ @9 3 pro "37"$