Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 797

Previous Number Next Number See English 

797. "Et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius," significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, sit nulla conjunctio boni et veri quae facit Ecclesiam.--Per "vocem" hic significatur gaudium, quia est sponsi et sponsae. Per "Sponsum" intelligitur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Sponsam" intelligitur Ecclesia quoad Divinum Verum a Domino Ecclesia enim est Ecclesia ex receptione Divini Boni Domini in Divinis veris quae sunt ab Ipso. Quod Dominus dicatur Sponsus et quoque Maritus, et quod Ecclesia dicatur Sponsa et quoque Uxor, patet ex Verbo: quod inde sit conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri, videbitur in Opusculo de Conjugio. Nunc quia conjugium hoc caeleste fit per receptionem Divini Boni a Domino in Divinis veris e Verbo ab hominibus Ecclesiae, patet quod non aliqua conjunctio boni et veri sit apud illos qui in Religioso illo ex doctrina et inde vita sunt, quia illis nulla est cum Domino, sed est conjunctio cum hominibus vivis et mortuis; et haec conjunctio apud illos, qui in amore dominandi ex amore sui super Sancta Divina Domini et super Dominum, est sicut cum Diabolo, qui, ut in praecedente articulo dictum est, est ille Amor; et adire Diabolum ut per illum veniatur ad Deum, est detestabile. Quod Dominus dicatur Sponsus et Ecclesia Sponsa, patet ex his locis:

"Qui habet Sponsam Sponsus est; amicus autem Sponsi{1} qui stat et audit Ipsum, gaudio gaudet ob vocem Sponsi" (Joh. iii. 29);

haec Johannes Baptista de Domino. "Jesus dixit, Quamdiu cum illis est Sponsus, non possunt filii nuptiarum jejunare; veniet dies quando auferetur{2} ab iis Sponsus, tunc jejunabunt" (Matth. ix. 15: Marc. ii. 19, 20; Luc. v. 34, 35);

"Vidi Urbem Sanctam Hierosolymam Novam paratam sicut Sponsam ornatam Marito" (Apoc. xxi. 2);

Angelus dixit, "Veni et ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem" (Apoc. xxi. 9, 10);

"Venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Illius paravit se. Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt" (Apoc. xix. 7, 9). Per "Sponsum," in Cujus occursum exiverunt decem virgines (Matth xxv. 1, 2, seq.), etiam intelligitur Dominus. Ex his patet, quid significatur per "vocem et gaudium Sponsi et Sponsae" in his locis:

"Sicut gaudium Sponsi super Sponsa, gaudebit super te Deus tuus" (Esaj. lxii. 5);

"Exultabit anima mea super Deo meo; sicut Sponsus imponit cidarim, et sicut Sponsa se ornat vasis suis" (Esaj. lxi: 10);

"Adhuc audietur in loco hoc vox gaudii et vox laetitiae, ac vox Sponsi et vox Sponsae, dicentium, Confitemini Jehovae Zebaoth" (Jerem. xxxiii. 10, 11);

"Exeat Sponsus e thalamo suo, et Sponsa e conclavi suo" (Joel ii. 16);

"Cessare faciam ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae" (Jerem. vii. 34; cap. xvi.{3} 9);

"Abrogabo ex iis vocem gaudii et vocem laetitiae, et vocem Sponsi et vocem Sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae, et erit tota terra in desolationem" a Rege Babelis (Jerem. xxv. 10, 11). Ex his nunc videri potest series rerum in his binis versibus, quae est, Quod illis{4} qui in Religioso illo sunt non sit aliqua affectio veri et boni spiritualis (n. 792);

Quod non aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio ejus (n. 793), cogitatio enim est ex affectione et secundum illam;

Quod nec aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis (n. 794);

Quod nec aliqua illustratio a Domino, et inde non perceptio veri spiritualis (n. 796);

Et denique, quod non illis sit aliqua conjunctio boni et veri, quae facit Ecclesiam (n. 797). Haec ita quoque ordine sequuntur. @1 Sponsi pro "Sponsi est"$ @2 auferetur pro "auferretur"$ @3 xvi. pro "xv."$ @4 illis pro "illi"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church