Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 798

Previous Number Next Number See English 

798. Quoniam dicitur quod illis non sit aliqua conjunctio boni et veri, quia apud illos non est conjugium Domini et Ecclesiae, dicetur hic aliquid de potestate aperiendi et claudendi Caelum, quae unum agit cum potestate remittendi et retinendi peccata, quam sibi ut successores Petri et Apostolorum vindicant: -

Dixit Dominus ad Petrum, "Super hanc eandem Petram aedificabo Ecclesiam Meam, et portae Inferni non praevalebunt illi: dabo tibi claves Regni Caelorum; et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in Caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in Caelis" (Matth. xvi. 18, 19). Divinum Verum, quod intelligitur per "Petram" super quam Dominus aedificaturus Ecclesiam Suam, est quod confessus est Petrus tunc, quod erat, "Tu es Christus, Filius Dei viventis" (vers. 16, ibi): per "claves Regni Caelorum," quae sunt, quod quicquid Petra illa, quae est Dominus, "ligaverit in terra, erit ligatum in Caelis, et quicquid solverit in terra, erit solutum in Caelis," intelligitur quod Domino sit potestas super Caelum et terram, ut quoque dicit, Matth. xxviii. 18 ita potestas salvandi homines, qui in illa Petri confessione ex fide cordis sunt. Divina Domini operatio ad salvandum homines est a primis per ultima; et hoc est quod intelligitur, per "quicquid ligaverit aut solverit in terra, erit ligatum aut solutum in Caelo." Ultima per quae Dominus operatur, sunt in terra, et quidem apud homines. Propter id, ut Dominus Ipse in ultimis esset sicut in primis est, venit in mundum, et induit Humanum. Quod omnis Divina Operatio Domini sit a primis per ultima, ita a Se in primis et a Se in ultimis, videatur in Sapientia Angelica de Divino more et Divina Sapientia (n. 217-219, 221); et quod inde sit, quod Dominus dicatur "Primus et Ultimus, Alpha et Omega, Principium et Finis, Omnipotens," videatur supra (n. 29-31, 38, 57). Quis non videre potest, si vult, quod salvatio hominis sit continua operatio homini apud hominem a primo infantiae ejus usque ad ultimum vitae ejus, et quod hoc pure Divinum sit, et nusquam dabile alicui homini; illud tale Divinum est, ut sit simul Omnipraesentiae, Omniscientiae ei Omnipotentiae; et quod Reformatio et Regeneratio hominis, ita Salvatio ejus, sit omne Divinae Providentiae Domini, videri potest in Sapientia Angelica de Divina Providentia, a principio ad finem. Ipse Adventus Domini in mundum fuit unice propter salvationem hominis; propter eam assumpsit Humanum, removit inferna, ex glorificavit Se, et induit Omnipotentiam etiam in ultimis, quae intelligitur per "sedere a dextris Dei." Quid itaque abominabilius est, quam condere Religiosum, per quod sancitur, quod Divina illa potestas et potentia sit homini, et non amplius Domino; et quod aperietur et claudetur Caelum, modo Canonicus dicit, "Absolvo" vel "Excommunico;" et quod remittatur peccatum etiam enorme, modo dicit, "Remitto." Sunt multi diaboli in mundo, qui ad evitandas poenas temporales absolutionem a diabolico facinore per artes et dona petunt ac obtinent. Quis tam insanus potest esse ut credat quod detur potestas intromittendi diabolos in Caelum. Supra (n. 790 ad fin.) dictum est, quod "Petrus" repraesentaverit Ecclesiae verum fidei, "Jacobus" Ecclesiae bonum charitatis, et "Johannes" hominum Ecclesiae bona opera, et quod duodecim Apostoli simul repraesentaverint Ecclesiam quoad omnia ejus; quod illa repraesentaverint, patet clare a Domini verbis ad illos, apud Matthaeum:

"Quando sedebit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim Tribus Israelis" (xix. 28; Luc. xxii. 30):

per quae verba non aliud significari potest, quam quod Dominus judicaturus sit omnes secundum bona et vera Ecclesiae; si non haec intelligerentur per illa verba, sed ipsi Apostoli, potuissent omnes in magna Urbe Babylone, qui se dicunt successores Apostolorum, etiam sibi vindicare, quod sessuri sint super totidem thronis quot sunt, a Pontifice usque ad monachum, et judicaturi omnes in universo terrarum orbe.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church